Latin
175
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 175
Unproofread scanNot analysed yet
Simplicius est contra Alexandrum, &inquit, quod nec quaestio, nec solutio habet opportunitatem, &male dicere Alexandrum, quod de pendeat ex quadratura circuli, comparare lineis rectis circuli lineam. Quod quidem quaestio non habeat opportnnitatem, patet; inquit, quia quadratura circuli non ponit in hoc difficultatem. Non enim quaerit ea de isto, quod nunc supponitur. Quaerit sane ipsa adęquare aream areae; hic autem supponitur minorem esse lineam circulum complectentem alijs quibuslibet lineis alias aequales areae figuras complectentibus. Quare quaestio illa est de areis, haec suppositio de lineis. Solutio etiam Alexandri, inquit Simplicius, nihil facit: Nam, quamuis qua dratura circuli sit aliqualiter inuenta, nihiloninus illud inuentum nihil est ad hoc propositum, cum non sit de eodem. Quo circa neque etiam recte dixit Alexander, comparare circularem rectis dependere a quadratura circuli, cum quadratura il la nihil habeat cum lineis. At Simplicius subtilius, quam deceat, ♂ Alexander vero optime. Ponit enim dubium quadratura circuli, vt supra diximus; &solutio Alexandri est ad propositum, quia in illa aliquali inuentione acceptum est id, quod nunc praesupponitur, &quod diximus supra; nempe non posse lineam circuli non esse minorem; quod quidem dicit etiam ipse Simplicius. Quare solutio est maxime de re, quae agitur, etiam ex ipso Simplicio. Vnde &recte dicitur ab Alexandro, quod comparare lineas rectas circulo, pendet ex qua dratura circuli. Si enim ea sit impossibilis, non possunt simpli citer comparari, quia lineae quadrati non possuut esse in hac comparatione; ostensum vero est eam non esse impossibilem ex illa aliquali inuentione, quare potest fieri iam comparatio. Parum caute insuper dicit Simplicius, quod ibi de areis, hic de lineis: etenim non accipiuntur lineae hic, nisi prout continent areas aequales, &claudunt aequalia plana, ex quo tanto magis zed by Google Dis magis ponit hic dubium quadratura circuli, quanto magis ser mo areas non excludit.