Latin
176
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 176
Unproofread scanNot analysed yet
Quod postea adducit Alexander, demonstrationem magis dirigi ad alias peripheriales, ingeniose dicitur: Est enim hoc, quod hic dicitur, noua confirmatio, quae de peripherialibus suppleat defectum primae, &suppleat euidentiam, quae ibi dubia esse potest. Aduertendum autem est, quod quae de lineis fit ratio, quando versamur in solidis, ad superficies est traducenda, &quemadmodum aequalis area minima circuli linea continetur in planis; sic in solidis ęqualis profunditas minima continetur superficie. Est ratio ab aqua deducta, &ipsa ponderanda. Dubitatur, an petat principium, quia supponat centrum in vniuerso, quae suppositio iam prae supponat coelum esse sphaericum. Sed hoc facile tollitur, quia omnis figura habet centrum, non sola sphaerica. Praeterea recte explicat Simplicius. Supponitur, inquit, aqua habere cen trum, siue postea ponatur idem cum centro terrę, &vniuersi, siue non. Supponit igitur ratio, aquam habere centrum, quod est in omnibus corporibus; identificatur autem cum centro mun di, quatenus aqua est corpus simplex graue, vna cum alijs vni uersi constitutiuum. Hinc pro ratione construenda duo assumuntur: Vnum est aquam fluere ad magis concauum; alterum est, magis concauum illud esse, quod est centro magis propin quum. Ex quibus assumptis ostenditur, aquam non posse congregari circa suum centrum, nisi circulariter, siue hoc sit centrum terrae &mundi, siue non; inde postea sequitur, quoniam in constitutione vniuersi aer est circa aquam, &ignis circa aerem, ideo &in his arguit sphęricitatem. Haec igitur est ratio: differentia autem in hac ratione est ista. Videtur quippe non ostendere aliud, quam quod concauum istorum corporum sit sphaericum, non simpliciter tota ipsa esse sphaerica, quemadmodum etiam videtur, quod superior, quae a coe lo descendebat in elementa, nihil aliud ostendat, quam conuexum illorum esse sphęricum, non autem concauum; &sic neque per illam haberi tota esse sphaerica. Quid igitur, si dice remus ex his duabus componi vnam perfectam demonstrationem de omnimoda sphaericitate istorum? Sunt tamen qui dicant, &hanc &illam seorsum esse sufficientes pro vtroque.