Latin
176
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 176-2
Unproofread scanNot analysed yet
de Coelo dicuntur rectae dimensionis; non rectae figurae: Hic vero dicuntur elementa figurata figura circulari modo praedicto; dicuntur autem figurata tali figu ra naturaliter, quia non aliter mota ad centrum, &circumferentiam mundum possent constituere; accidentaliter tamen quia non est illis talis figura ex intima substantia, nisi quatenus naturaliter se habent ad petenda propria loca, quae sunt sursum, &deorsum, quae contingit, vt sint centrum, &circumfe rentia: Non itaque eis figura ea debetur ratione talis substan tię; sed ratione ordinis in constituendo vniuerso. Per se quidem igni inest ferri sursum: sed latus sursum circulo figuratur, qua tenus accidit, vt hoc sursum sit circumferentia; quare figura cir cularis coelo est substantialis, quae igni est accidentalis, ea ratione, qua continetur a rotundo ipsum intra se claudente, &sic centrum, &circumferentiam pro sede elementis statuente. Sic &Plato de figura mundi. Cui figuram maxime congruam, &decoram dedit; animal quippe hoc, quod intra suum ambitum erat animalia omnia contenturum, eam figuram praecipue requirebat, in qua omnes figurae continerentur. Quapropter sphaericum fuit, in quo omnibus extremitas ponitur a medio radijs attingitur; quae quidem figura omnium perfectißima, sibique ipsi simillima iudicatur. Figuram spharicam coelo esse substantialem.