Latin
177
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 177
Unproofread scanNot analysed yet
Il la quidem, quae a coelo descendit in elementa, extenditur ad vtrumque, quia elementa mouentur aequaliter ex omnibus partibus ad sua loca. Quod si mouentur aequaliter ignis ad circumserentiam, nisi suum concauum sit circulare, non dista bunt aequaliter omnes illius partes a circumferentia, &sic ignis non habebit secundum omnes partes aequaliter suum locum. Caeterum esto hoc verum, non ostendit Auerroes quomodo hoc sit in ratione Aristotelis. Sunt qui dicant, idem esse de quolibet eiusdem speciei, quare idem esse de concauo, &conuexo, quae sunt eiusdem speciei. Est ad hoc instantia de terra, quae non habet superficiem concauam, &praeterea erit eadem instantia, quae etiam fuit supra; quod scilicet hoc non est in ratione Aristotelis. Alij dicunt, Aristotelem supponere vnum demonstratum in 4. Physicorum, quod est vnum elementum continere aliud, inde enim secundum istos demon stratio hoc pacto est completa. Ignis conuexum est rotundum, quia continetur a concauo Lunae, ergo quia aer est conuexo rotundus debet contineri a concauo ignis rotundo, &sic deinceps. Quare isti concludunt rationem Aristotelis esse plenam eo praesupposito, quod profitentur Auerroem non percepisse. Puto ego vtramque esse plenam, &hoc debere dici ob Auerrois sen tentia. literam, quae sic habet: Tota sphaerica necesse est esse. Motus mi hi est talis. Ratio ab aqua est perfecta seipsa, hoc pacto: Quia si debet aequaliter se habere ad aquam rotundam aer, vt se ha bet aqua ad centrum, ob eandem rationem, quia mouetur na turaliter ad ipsam, oportet, vt habeat conuexum aequaliter di stans, &sic rotundum; similiterque de igne. Alia etiam est ple na; quia, si debent partes aequaliter appropinquari circumferentiae, oportet, vt concauo sint circulares: &hoc est in ratione Aristotelis proponentis illam aequabilem contiguitatem, quam supra explicauimus. Dubitandum tandem occurrit, Contradictio apparens in diquia in primo dicta sunt elementa esse rectae figurae, hic dicictis Aristotetur, quod sunt figurae circularis; quaeritur, quę istorum dictolis de figura elementorum. rum ratio, &conciliatio? Multa dicuntur; Res ita mihi explicanda videtur. Elementa non habent propriam figuram: neque enim vllum inanimatum habet propriam figuram; praeci pue autem elementa non debent habere propriam figuram, quia in mistione debent posse recipere omnes figuras. Quod autem attinet ad resolutionem dubitationis, primo obseruatur, quod elementa in I.