Latin
Caput VIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 196
Unproofread scanNot analysed yet
Et sic non habemus necessitatem hominis super axem, quem ponit, ingeniose tamen, &clare Simplicius. Cum enim quaeritur, quare si polus Australis non est sursum, motus erit a sinistra; respondet Sim plicius ex illo homine; nos responderemus, quia motus fieret opposito modo; modus autem qui nunc est, est ad dextra, quare tunc fieret ad sinistra. Quaeret aliquis, cur motus fieret op posito modo; respondemus, quia fieret ex opposito principio; ponimus enim sursum vnde motus, quod scilicet habet rationem originis ad ipsum; quia igitur motus fieret tali prin cipio opposito modo se habente, fieret consequenter opposito modo. Quod autem sursum importet principium motus licet ex Philosopho accipere, qui cum definit sursum, ait, quod est vnde motus, illud, vnde, importat originem causalitatis. Sic definit efficiens 2. Physicorum in comparatione mobilis, &materię, quia origo motus est ab efficiente, &cum ad motum concurrat vtrumque mobile, &motiuum, origo tamen est a motiuo. Ita dicimus cor esse principium vnde omnis vita, &omnis motus; pedem postea dextrum dicimus esse, a quo incipit motus, ita vt polus sursum differat virtute, quia ibi est principium motus, &prima illius causalitas, &ibi anima, vt in principio, licet per totum aequaliter extensa. Veluti constituemus in animali, quod primo est in corde, inde per totum diffusa, &sic per rationem motus a dextris facti, quia natura facit id quod melius est, cognoscimus illum polum esse sursum, &ibi esse vnde motus, quia anima per totum extensa ibi est veluti in principatu. In animalibus dicimus sursum, vnde trahitur alimentum, vnde distributio alimenti, capite 4. libelli de Incessu, quia ibi est principium primum, &origo attractionis, &coctionis, quamquam vis auctiua est primo in corde. Sic in coelo, vbi omnia spectantur ratione solius motus localis, dicemus sursum, vnde distributio facultatis ad mouendum, quare hoc principio opposito modo se habente opor tet fieri motum opposito modo. Quod tamen de homine Simplicius dicit, non est irrationabile. Philosophus quidem in omni de animalibus habenda speculatione, habuit hominem pro metro, quare nihil mirum, si eo vtamur in contemplatione coelestis animalis.