Latin
Caput VIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 197
Unproofread scanNot analysed yet
Hic volens declarare varietatem dextri, &sinistri, seruata figurae conformitate proponit hominem, cui circumponatur sphęra; &in libro de Communi motu ani malium Atlantem dicebat fabulatoribus fuisse pro axe; &ex hoc forte nunc Simplicius sumpsit exemplum hominis super axem extensi. Hinc Pythagorei reprobantur, qui volunt nos esse sursum, &in dextra. Aristoteles autem ita distinguit, nos esse deorsum, &apud sinistram, si spectetur primus motus; sin motus Planetarum rem se habere, vt dicunt Pythagorei. Quod sic exponitur. Quantum ad sursum, &deorsum, iam pa tuit de polis; quantum ad dextrum, &sinistrum nostra terra ha bitabilis diuiditur per aequinoctialem, vltra aequinoctialem sunt, qui spectant alium polum; nos citra, qui hunc aspicimus: sumus nos in sinistris, quia stellae reuoluuntur secundum nostras sinistras; illi in dextris, quia reuoluuntur illis stellae secundum illorum dextras. Et sic consideratur dextrum, &sinistrum in relatione ad terram habitabilem ab homine. Et sic pariter vt puto, nihil spinosum in dictis Philosophi. Quod modo quaerebatur circa sursum, &deorsum, ita resoluitur. Quaerebatur cur situ differunt non solum virtute, vt aliae differentiae, &ratio est: quia assignat in coelo rationem immobilitatis; Diame trum enim accipimus, quae sit stabilis; nulla stabilis ea excepta, quae ad polos terminatur. Sic dicebat Aristoteles hanc solam diametrum facere longitudinem, quia solet esset determinata. Attenduntur ergo sursum, &deorsum secundum immobilitatem; non secundum motum, vt aliae differentiae; &accipiuntur secundum diametrum, cuius termini opponantur non secundum circulum in cuius circumferentia nihil est distinctum; vbique enim, &principium, &medium, &finis. Considerantur praedicta. Caput XI.