Latin
Caput VIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 198
Unproofread scanNot analysed yet
IVNT male dici partem orientalem esse partem dextram, &occidentalem sinistram, futurum enim, vt vna pars vni, &eidem regioni modo sit dextra, modo sinistra; &futurum, vt eadem OAV pars sit dextra vni, sinistra alteri; futurum insu per vt apud omnes gentes idem non sit dextrum, &sinistrum, quia quaeque regio habet suum ortum, &suum occasum. Quibus vt respondeatur, quid non est cogitatum? Nos dicimus, spectato dextro in coelo secundum se, est vbique idem, quia dextrum, &sinistrum vt sic, non differunt nisi ratione ob facultatem ita mouentem, &secundum se semper inuariabiliter se habentem; spectato postea dextro, &sinistro, vt tribuun tur ortui, &occasui quantum ad nos, nihil inconuenit, quod varientur, &mutentur secundum respectus mutatos, &varia tos; quodque aliter se habeant ad hos, &ad illos. Dicunt, ex dextro, &sinistro ostendi sursum, &deorsum; haec sunt ęque controuersa, qualis ergo est ostensio? Addit consuetudinem, quod dicimus ortum, &occasum mundi latera; tamen Mathematici dicunt oppositum, latitudinem enim ad polos faciunt, longitudinem ab ortu. Sed dicitur, quod dextrum, &sinistrum sunt euidentia, quia principium motus est clarum in coelo, quatenus fit versus hanc partem, non versus illam, vt supra acceptum est. Id autem prouenire ex dextro, &sinistro est in animalibus euidentissimum, quare non sunt ista aeque dubia, &immanifesta. Consuetudinem vero accipere communem, &popularem, Mathematici habent aliam rationem, cur aliter statuant. Nam ab aequinoctiali distantias stellarum metiuntur, &dicunt stellam habere tot gradus latitudinis, quot gradibus distat ab aequinoctiali versus polum. Dicunt omnes; diametri in coelo sunt aequales, cur illa particularis ac cipitur, quae est ad polos? Respondebat Philosophus, quia il la sola est certa, &stabilis. Sed dicunt, Aristoteles 2. Meteorum, capite de Ventis, ponit latitudinem ad polos, qua varietur habitatio aestu, &frigore, longitudinem ponit ab ortu. Di cimus, quod cum Geographis, &longitudinem, &latitudinem metitur in terra ex spatio habitato, ratione cuius ea ponitur longitudo, quae est secundum maximam dimensionem.