Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 20-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ostendit ibi Phi losophus, motum coeli esse regularem hoc argumento. Irregularitas motus, vel est ob mobile, vel ob mouens, vel ob vtrumque; ob mobile, si non permaneat idem, sed alteretur, &varietur; ob mouens, si non eadem semper virtute moueat; ob vtrumque si contingat de vtroque mutatio. Nullum horum in coelo potest contingere, ergo motus coeli est regularis. Minor sic probatur. Id quidem, quod mouetur, est omnino immutabile, cum sit primum, &simplex, &hoc, vt dicunt, notat materiam actu, quae in fine textus dicitur corpus. Id au tem, quod mouet, multo minus est mutabile, cum sit incorpo reum, ¬atur intelligentia; de forma enim materiali non dicitur, quod sit incorporea: Et sic habet ille textus, &materiam, &totam coeli constitutionem, prout eam ponit Auerroes. Non desunt multi Auerrois loci, hanc materiam actu proponentes, quos non ducimus enumerandos. Ait in primo capite libri de Substantia orbis, quod materia sublunaris ante formam substantialem, habet dimensiones interminatas, &ideo formae in eam receptae sunt diuisibiles; materia ve ro coelestis non habet dimensiones nisi post receptionem formae, vnde forma seruatur indiuisibilis. Subiungit, quod si forma coeli post dimensiones esset in materia, esset finitae virtutis, vnde accepta est a nonnullis intelligentię informatio, de qua re suo loco dicetur. Fundamenta tertiae opinionis explicantur.