Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 39
Unproofread scanNot analysed yet
Pro fundamentis huius Auerroicae opi Fundamenta Auerroistarum nionis erunt omnia obiecta contra opinionem dicentem coecontra cęli conlum esse compositum ex materia, &forma. Verum insuper positionem ex materia, &for sunt etiam nonnulla alia, quae sunt afferendas non tamen omma, ex 8. Menia persequemur. Si enim is modus teneatur, nunquam erit taphy. tex. 12. finis exscribendorum librorum. Accipiunt primo isti quostaph. tex. 10. dam locos Aristotelis. Duo sunt praecipui. Vnus est 8. Metaphysicorum textu 12. vbi habetur. De naturalibus autem, sed perpetuis substantijs alia ratio est, fortaßis enim quadam non habent materiam, aut non talem, sed quae sit secundum locum mobilis. Alter est 12. Metaphysicorum textu 10. qui sic habet. Cuncta vero, quae mutantur, materiam habent, sed diuersam, nam C ipsorum sempiternorum, quaecumque non sunt generabilia, sed latione mobilia; attamen non generabilem, sed loco mobilem. Ex his locis arguunt sic. Secundum socum mobile actu est; materia Argumentum primum. quae est in coelo est fecundum locum mobilis, ergo materia, quae est in coelo actu est. Fuit responsio aliquorum, quod Phi Responsio ali quorum. losophus accipiat ibi materiam, prout est sub forma. Vrgent Impugnatio aduersarij, &conuincunt; quod accipiat materiam secundum responsionis. se; nam in octauo praecipue accipit materiam, prout ponitur in definitione; in definitione autem ponitur materia, prout est natura simplex contradistincta a forma. Est ad idem alter locus 9. Metaphysicorum textu 17. qui sic habet. Neque etiam timendum est, ne quandoque stet coelum, quod metuunt quidam na turales, non enim fatigantur, cam hoc faciunt, eo quod motus est circa contradictionis potentiam, quemadmodum corruptibilius, ita vt laboriosa sit eis motus continuatio; sumbstantia namque materia, &potentia existens non actu huius causa est. Ergo dicunt, si Argumentum secundum. materia potentia existens est causa fatigationis, coelum vero non fatigatur, non habet materiam, quae sit potentia, sed solum quae sit actu, vt etiam ex litera clare habetur, vbi euidenter supArgumentum ponitur duplex genus materiae. Adiungunt argumentum, tertium. Argumentum quod materia coeli sit inuenta per motum localem; motus au ad probandum tem localis ducit ad ens actu, quare materia coeli debet esse dari materiam, actu per se exi materia actu. Quam materiam debere poni in natura ita ostenstentem absque dunt. Materia, &forma sunt ad aliquid 2. Physicor. textu 26. forma. Ergo qualis diuersitas in formis reperitur, talem etiam in ma terijs reperiri oportet: Modo dantur formę, quae indigent ma teria, vt subsistant, quales sunt formae sublunarium; aliae, quae non egent materia, vt subsistant, quales sunt intelligentiae, ergo debent etiam dari duo gradus materiae, quorum alter egeat forma, vt actu sit, qualis est materia inferiorum; alter vero non indigeat forma, vt actu sit, qualis est materia coeli, quę subster nitur intelligentiae, &ex qua, &intelligentia tamquam ex motore, &moto, coelum constituatur. Quod totum ex Aristotele 2. de Coelo textu 36. videtur accipi posse.