Latin
Caput VIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 200
Unproofread scanNot analysed yet
Dicent forte, haec est conditio vilissimorum, perfectiora sunt distinctiora; quomodo igitur ad coelum a vilissimis traducimus? Respondemus, quod traducimus no bilissimo modo, quia in circulo principium, medium, &finis sunt vbique, est enim circulus omnino idem. Vrgent, hae diffe rentiae sunt specie diuersae, quomodo igitur sunt in coelo, vbi nihil est in eodem orbe specie diuersum? Dicimus, quod sunt ratione diuersae ob diuersam vim ad motum. Dicant modo ipsi, quomodo in coelo nihil est sic specie diuersum? Sursum, &deorsum solummodo diuiduntur situ, ratione prius assignata, aliae differentiae necessario identificantur, tanquam illae, quae omnes sunt in circumferentia ratione motus. Aiunt; Philosophus dicit, Pythagoreos nos ponere sursum, quomo do, si non assignant nisi dextrum, &sinistrum? Dicimus, quod dextrum, &sinistrum tantumodo ponunt in principijs, nihil postea vetat, eos assignasse etiam alias differentias. Sic Plato, qui fuit Pythagoreus, assignauit ante. Aut hoc dicit Philosophus tanquam consequens ad eorum placitum, quatenus enim nos ponunt in parte dextra, eatenus oportet, vt sursum ponant, quia hoc illi coordinatur. Quod dubitant quod in corpore similium partium sit virtutis differentia, est resolutum in tracta tu de Natura Coeli, quia scilicet coelum est similare, quatenus est ex substantia eiusdem naturae nec graui, nec leui; attamen nihil vetat ex vno similari fieri dissimilare ratione virtutis ad mouendum motu vniformi applicandae. Ita Aristoteles 2. de Partibus animalium capite 1. Dißimilares constare ex similaribus possunt, tum pluribus, tum etiam singulis. Aiunt; polus Austra lis dicitur sursum, ergo est sursum supra sursum, ignis enim est sursum, &polus supra ignem; quod si polus Borealis est deorsum, quia est supra ignem, qui est sursum, sequetur deor sum esse supra sursum. Responsio est plana, quia nunc dicimus sursum in constitutione coeli corporis organici; cum vero ignis statuitur sursum, id fit in constitutione corporea mun di. Aiunt, nostrum polum esse nobiliorem, quia sub eo terra magis habitabilis, quam sub alio.