Latin
Caput VIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 201
Unproofread scanNot analysed yet
Dicimus, hoc esse ob sphaeras planetarum, ex quorum motibus, &praecipue Solis hic mundus inferior potissimum regitur. Aiunt, non posse statui magis principium motus in vllo polorum, quia magis in ęqui noctiali, vt 8. Physicorum. Dicimus, quod magis ibi in executione, non in origine, sic magis in pede dextro executio ambulationis, origo magis in corde. Quaerunt, vbi dicat Phi losophus sursum habere rationem principij? Clarum, quod vbi dicit eos, qui sursum sunt, esse apud principium, &vbi definit sursum vnde motus: Illud enim, vnde, notat origi nem causalitatis. Aratus nostrum polum sursum ponit; Alexander eum reprehendit tanquam locutum secundum multitudinem, quem excusat Simplicius, quippe qui recte fecerit. Volens enim apparentia describere, merito ab ea, quae ad nos habitudine, altitudinem poli accepit. Ait Suessanus, quę Suessanus de Aristot. dispu stionem Aristotelis esse hypotheticam, ita vt decernat sic de his tatione. differentijs contra Pythagoreos in coelo assignandis, non quod ipse re vera putet assignandas. Sed Suessanum satis conuincit litera, &series disputationis, quę ostendunt ex professo, &serio id fieri, non hypothetice, &ad hominem. Quaerunt, quomo do planetae dicuntur moueri a sinistris, si illorum polus est sursum? Dicimus, quod id dicitur, quantum ad motum raptus, quo feruntur a primo orbe, proprijs autem motibus mouen tur &ipsi a dextris. Reprehendunt Aristotelis demonstrationem. Ostensum est, aiunt, coelum habere motum a dextris, quia ad ante, &sic dextrum, per id quod ante est conclusum, postea ostenditur ante per dextrum, quare surgit demonstratio circularis. Haec in sequenti disputatione, sicut etiam quomodo ante, &post sint priora motu. Cur sint motus in coelo ex opposito facti. Cap. XII. κ OTV in coelo constituto, secundum differentias requisitas in eo, quod se ipsum moueat, remanent circa modum eiusdem habendae aliae considerationes. Quaerendum primo occurrit propter quam Quaesita habenda. causam fiat in coelo ea contramotio, quae est erraticarum ad