Latin
206
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 206
Unproofread scanNot analysed yet
Qui postea motus potest dici varius specie, prout accipitur coniunctus varijs specie orbibus. Quan do autem dicitur: si motus in coelo differunt specie, erunt con trarij, quia diuersitas secundum speciem est contrarietas. Respondetur, quod diuersitas secundum speciem formaliter accepta erit forte contrarietas; non autem quando accipitur ratione subiectorum, vt nunc dicitur esse in motu. Quaerat autem aliquis vlterius: Aristoteles hos dicit contrarios motus; tamen in I. de Coelo statutum est motum circularem non habere contrarium. Dicendum est in motu circulari attendi con trarietatem ratione diametri, vt dicebat Aristoteles 1. de Coe lo, textu 87. Quare hi motus possunt dici contrarij, quatenus signatis punctis in circumferentia, quae terminent diametrum, vnus ipsorum habet pro termino a quo, illud punctum, quod alius habebit pro termino ad quem; potentia semper, non au tem actu acceptis terminis. Dicebat autem Simplicius, hos motus non esse contrarios; sed esse e contrario. Quod sic declaratur. In motu, qui est fluxus quidam continuus, duo spectantur. Primo spectatur successio; deinde spectantur termini. Motus in coelo non sunt contrarij ratione terminorum: sunt enim circa eundem terminum, quod est centrum, qui est essentialis terminus in linea circulari, &solus actualis terminus eiusdem lineae. Sunt contrarij ratione successionis sibi occurrentis, &e contrario factae. Quaerere etiam licet super illo dicto. Quod in linea recta non oportet quaerere, cur sint duo motus, quia sunt duo termini, quorum vterque est adimplendus, quia si est vnum contrariorum, oportet esse &reliquum. Oppositum enim habet Philosophus in Postpraedicamentis. Contrariorum non necessarium est, si alterum sit, &reliquum eße. Recte ibi Ammonius: Si vnum contrarium est, vt natura talis, non est necessarium alteram naturam illi oppositam esse. Ita &Philosophûs; sanis enim existentibus omnibus non esset aegritudo. At si vnum sit sub ratione contrarij, oportet &aliud esse, quia contraria sunt relatiua. Modo in motu res se habet hoc pacto; quia si est motus deorsum, ideo est deorsum, quia est recessus a termino sursum ad terminum deorsum.