Latin
207
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 207
Unproofread scanNot analysed yet
Et sic in suo esse includit contrarietatem termini a quo, &ad quem. Quare motus deorsum est vt contrarius motui sursum, atque ideo sequitur, oportere etiam esse motum sursum. Cum igitur in motu circulari non sit haec oppositio terminorum, quae ponit hanc contrarietatis necessitatem, iure contingit dubitatio, cur non existente hac terminorum contrarietate, tamen facti sint contrarij motus in coelo. Pro contrarietate etiam in motu recto considerandum est id, quod habetur, in natura contrariorum esse eandem materiam ad vtrumContrariorum natura requique similiter indifferentem. Quare vno existente oportet etiam rit eandem maaliud esse, ne frustra sit illa materiae aptitudo ad contraria interiam. differens. Aduertatur autem semper modus nostrae expositionis, qui est, quod, duobus existentibus actu terminis, opor tet vtrumque adimpleri, ne alter sit frustra. Quare, si est motus ab vno termino in alium, opus est, vt similiter sit ab alio in vnum. Quaeritur autem &de demonstratione qualis sit. Quęsitum sex tum. Simplicius videtur a signo eam ducere. Puto ego demonstraResponsio. tionem deduci a constitutione vniuersi, quia vniuersi constitutio non possit esse sine terra, ratione figurae coelestis, vnde postea oportet adesse alia elementa, in quibus est generatio. Quare non esse ab effectu, sed a forma mundi, prout forma Reprobantur est in ordine, &compositione ipsius. Quod dicunt, hanc dealiqui. monstrationem esse per finem secundarium, mihi non proba tur, quia constitutio mundi non est finis secundarius. Sed isti considerant coelos primo esse propter se, deinde propter mundum inferiorem. Ego puto omnia, quae in mundo sunt esse primo propter constitutionem mundi, quod est esse propter se ipsa, quia non essent, nisi essent ordinata ad constitutionem vniuersi. Hic colligunt fundamentum pro astrologia, quę ver Astrologia iu diciaria. satur circa iudicia. Nam, si coelum mouetur pluribus motibus propter haec inferiora, ridiculum putant pendere ista a coelorum motibus, quantum ad generationem, &corruptionem; non autem quantum ad alterationem. Sed quid propter hoc? esto dependeant; erunt dependentia vt a causa vni uersali, quae se habet per accidens ad quodlibet singulare.