Latin
208
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 208
Unproofread scanNot analysed yet
Quaerunt super dicto Philosophi. Ea, quorum est opus, sunt gra tia operis; cur sic loquatur. An sunt aliqua sine operatione? Ait Suessanus, monstra esse talia. Sed Aristoteles dicit (operis) vt colligat operationem, &opus, quae duo non sunt in om nibus. Ita Simplicius exponebat, &recte. Quęrit Simplicius. Substantia est melior operatione, quomodo ergo dicitur gra tia operationis? Respondendum est, quod ea, quorum est ope ratio tanquam finis, &perfectio illorum, ea sunt gratia operis. In illo enim opere constat substantiae perfectio, quia, quod tale est, fit actu per illam, &sine illa est in potentia, &in imperfectione. Sic homo absque operatione secundum virtutem. Si coelum quatenus ens naturale ordinandum in vniuer si constitutione sine motu erit in imperfectione. Sic se habet in scientijs, &virtutibus; habitus enim ordinati ad operationem sine illa sunt in imperfectione. Sic felicitas, quae est vltimus finis, definitur operatio secundum virtutem. Quod modo dicitur, substantia est melior operatione, ergo operatio non est eius finis. Et additur habitus, quales sunt scientiae, &virtutes, sunt operationum delatiui, ergo non possunt operationes esse illorum fines. Sic resoluitur. Substantia eget tali operatione, tanquam existente de sui complemento, quare sine illa est incompleta, veluti substantia, quae id non agat ad quod est facta. Sic enim propemodum non est, quia frustra est. Ita etiam habitus carentes operatione sunt incompleti. Quare, quod assumitur, talia esse meliora, non est simpliciter verum. Nam de sua intima natura ordinantur ad illam operationem, qua, si careant, iam propemodum non habent suam ipsorum naturam. Est etiam propositio, quod Dei operatio est immortalitas, circa quam ita dubitat Simplicius. Immortale sic se habet ad coelum, vt mortale ad hominem; mortale vero est differentia hominis constitutiua, quem definimus esse animal rationale mortale. Quare &immortale erit differentia coeli constitutiua. Quomodo ergo nunc dicitur coeli operatio? Re spondet Simplicius, Deos non habere perfectiones passiuas, vt habet homo.