Latin
Cap. III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 21
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt sane illae formae entia de se existentia prorsus abstracta, &absoluta; quare rectius videtur esse, vt dubitemus, habeantne in sui natura esse motiuum effectiue, quam vt supposito, quod sint principia effectiua motus, inde de illarum materia aliquid pronunciemus: Etenim effectiue motiuum includit relationem, cum referatur ad mobile, quam re lationem in entibus prorsus separatis &absolutis constituere non est tutum. In hanc itaque suam sententiam, quid ex sensu, quem in speculatione ducem habemus, afferet Auerrois ingenium, quod nos perducat? Reliqua inferius, cum Auerrois opinionem reprobabimus, &nostram constituemus. SeConsideratur quitur alia obiectio, &est; quod, si contrarietas motuum siobiectio quae gnificat contrarietatem naturarum, ergo maxima contrariehabetur apud Simplicium contas maxime contrarias naturas debet significare. Ex quo sement. 20. de quitur quod terra erit magis contraria igni, quam aqua, cuCoelo. ius oppositum habetur in 2. de Ortu, &interitu. Antea veFundamenta ro quam nos obiectionis solutionem proponamus, illud est solutionis. accipiendum, quod propositio debet verificari in motibus qui sunt simplices secundum naturam, quales sunt motus cor porum simplicium iuxta definitionem corporis simplicis habitam textu 7. primi de Coelo: Deinde quod valet ratio, qua arguitur a motu ad naturam, quia natura est principium motus per se primo: Tandem quod cum natura duplex sit, mate ria, &forma, quando nunc a contrarietate motus arguitur ad contrarietatem naturae, oportet nomine naturae intelligi aut materiam, aut formam, aut vtramque, quod etiam supra ex Ponderatur Auerroe est consideratum. Arguit igitur Aristoteles ex moargumentatio tus contrarietate, contrarietatem totius substantiae &naturę, Arist. a motus contrarietatede praecipue vero quantum ad formam; &rectè, quia natura est ducta ad subprincipium motus, maximeque natura est forma, ex cuius di stantiae contrarietatem. uersitate etiam materiae diuersitas designatur: Siquidem, vt habetur 2. Physicorum textu 26. ad aliam formam, alia mate Arg. ex Alex. ria. Quantum itaque ad argumentum primo a nobis ex Alexan dro adductum, attendendum est, quod Alexander illud adnotabat, non autem obijciebat, quare accipiendum est ab ip so tamquam verum, non tamquam dubium: Consentit quip pe Alexander, terram esse magis contrariam igni, quam aquam. Ad contradictionem vero sic respondetur. Contrarietas inter simplicia corpora duobus modis potest considerari; aut quantum ad totum esse formale; aut quantum ad primas differentias formales. Si consideretur quantum ad primas formales differentias, sic ignis, &aqua sunt maxime contraria corpora: Et hoc est, quod dicitur 2. de Generatione.