Latin
Cap. III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 22
Unproofread scanNot analysed yet
Si consideretur quantum ad totum esse formale, magis contraria est terra igni, quam aqua, quia componendo simul omnia formalia, pluribus distat terra ab igne, quam aqua; aqua quidem frigiditate, &humiditate; terra frigiditate, summa graui tate, summa densitate, extremo loco. Vult igitur admonere Alexander hoc ipsum, quod nos explicauimus, &recte facit. Quocirca habetur talis doctrina. Contrarietas in motibus ar guit contrarietatem in formis, &maxima maximam. Formae autem elementorum duobus modis possunt considerari; aut solum quantum ad primam conditionem essentialem, secundum quam elementa sunt substantiae inuicem actiuae, &passiuae, &sic aqua est magis contraria igni quam terra; aut simpli citer secundum participationem omnium formalium conditionum, &primarum, &consequentium, &sic magis contraria igni est terra, quam aqua. Vnde &Philosophus in 2. de Generatione, terram, &ignem aliquando vocat extrema elementa. Et hoc est, quod voluit Alexander adnotare, &in quaestione de formis elementorum a nobis est accurate dilucidatum. Quod addunt, si contrarij motus dicunt contrarias naturas, futurum, vt vni duo sint contraria, quia ignis, &aer habent motum sursum, qui est contrarius vni motui deorsum, qui est motus terrae; id facile tollitur, quia nihil vetat vni duo esse contraria diuersa ratione, &proportione. Sic motus ignis est proprie contrarius motui terrae; aeris vero contrarius est secundum quid, qui si stet in sua proportione, non erit proprie contrarius motui terrae, qui est deorsum simpliciter; sed motui aquae, qui est &ipse deorsum secundum quid.