Latin
210
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 210
Unproofread scanNot analysed yet
Respondet idem Alexander, coeli motum non esse simpliciter causam elementis transmutandi, &corrumpendi se inuicem; sed ordinis tantum eorum in generatione, &corruptione. Quod videtur &Plato in ciuili posuisse; facit enim coeli motus, vt omnia proportione secundum specien seruentur. Quod Alexander postea late explicabat, &egregie 2. Quaest. natural. cap. 3. Quocirca, motu coeli non existen te, nihil vetaret vnum in se alia omnia conuertere; ignem forte, quia est validior. Sed postquam ipse perit, nisi nutriatur, oporteret alijs destructis, deficiente ipsi pabulo, &ipsum marcescere. Quaerimus etiam vlterius circa motum coeli. Mouentur sphaerae inferiores opposito motu inerranti, qui raptus dicitur; hic motus an praeternaturalis, postquam secundum naturam hae sphęrae opposito motu feruntur? Sed non est praeternaturalis motus partium suppositarum parti dominanti, &in vno toto eiusdem constitutionis compositarum. An per accidens? Similiter non est simpliciter per accidens, quia totum coelum constituitur velut vnum animal, in quo dominium habet pars continens: Et sic quae infra sunt, ab ea mouentur motu sibi congruo, &toti coelo per eam inferendo, non repugnante propter hoc tali motu, quin singulae partes possint suis naturalibus motibus moueri. Vt ambulatio, quae est motus totius animalis, facit manum similiter moueri; non tamen impedit, quin possit iterum sua munia obire manus, &apprehendere. Fit autem ambulatio per partem praecipue continentem ad hoc vim instrumentariam; &sunt pedes. Hoc est exemplum, quo vsus est Auerroes, &quo res bene declaratur. GOOg ratur. Conuenit postea exempli explicatio coelo modo suae naturae, &constitutioni congruo. Mouentur ergo orbes inferiores secundum proprium esse instrumentarium a dextris; sed is motus, quia est oppositus principio a dextris existente, dicitur a sinistris, nec est motus per accidens simpliciter. Dico simpliciter, quia Philosophus 8.