Latin
211
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 211
Unproofread scanNot analysed yet
Physicorum concedit ipsum dici per accidens aliquo pacto, eo modo quo motus etiam qui fit per partem, dicitur aliquando per accidens. Aut praeter naturam. Quod autem dicitur, praeter naturam non esse aeternum, considerabat Alexander hoc pacto. Praeter naturam est egressus ab eo, quod est secundum naturam, quare est posterius eo. Si itaque praeter naturam, habet aliud prius temPraeter naturam non est aeterpore, a quo recedat, quomodo poterit esse aeternum. num. Cur primum coelum sic motum, &non opposito modo. Caput XIV ST haec Simplicio quinta quaestio de motu, &est talis. Primum coelum, vt supra est constitu tum, poterat duplici progredi itinere, eo quod nunc habet, &opposito. Quaeritur cur isto Cur coelum hoc non illo non illo sit progressum. Quaesitum autem simodo mouea militer transfertur ad alios coelos, cur &ipsi sic, non aliter tur. fuerint moti. Ostendit Philosophus merito id inquiri. Cum enim coelum sit aeternum, &in aeternis nihil casu, oportet esse In aeternis ni hil casu. aliquam rationem cur coelum sic fuerit motum, vt nunc mouetur, non autem contra. Oportet igitur, aut ipsum ideo fuisse sic motum, vt per hunc motum sit causa aliorum aliquorum effectuum: vt de contrarietate motus dictum est, quae fuit facta ob generationem; aut ipsius esse aliquam causam, propter quam debuerit sic esse, &non aliter: Veluti ponimus causam sphęricitatis, quia prima figura debetur primo corpo ri. Quoniam autem quaestio est difficilis, proponit PhilosoQuaestionis difficultas.