Latin
212
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 212
Unproofread scanNot analysed yet
phus, qui sint illi, quos oporteat quaerere talia problemata; non enim oportet opiniosos homines id facere, non gloriosos, sed iudicio pollentes, &veri amantes; his quidem conuenit de rebus maxime dubitabilibus dicere ob philosophiae amorem, atque ita ad proprias se habere determinationes, vt quando quis certius dicet, ei assentiantur: Sicut etiam isti, qui certius dicent gratias debebunt habere primis quaestionum inuentoribus, &qui tentauerint earum resolutiones, sic enim promouerunt ingenia ad vlteriorem inquisitionem, &ad illas certiores necessitates, quae postea sunt inuentae. Sumit ergo Philosophus semper fieri a natura id, quod est optimum: Addit, quod sicut in latione secundum longitudinem melius est sursum, quam deorsum: similiter lationem, quae est ad anterius, esse honorabiliorem ea, quae est posterius. Facit ex his hoc pacto demonstrationem. Oportet id, quod nunc fit in coelo, esse optimum, quia natura facit quod est optimum; sed moueri ad ante, est optimum, ergo oportet coelum nunc moueri ad ante. Cum itaque quaeritur, cur factum sit, vt coelum moueatur hoc pacto, responsio plana est, quia si aliter moueretur, moueretur ad retro, &sic natura non faceret quod melius est. Ex eo itaque, quod melius est, Philosophus rationem deducit, quod obijciebat Platoni in 1. de Anima tex. 50. Dice bat nempe patere ex eius dictis, quomodo coelum moueretur, &cur circulo moueatur, dicebatque nec posse dici ab ipso, quia sic melius esset. Neque enim habebat, vnde istius me lioris redderet rationem, quod habet ipse Philosophus, quia scilicet melius est ad ante moueri, quam ad retro; differentia enim anterioris honorabilior est. Cumque vt ait Alexander, possint quia dextris mouentur non ad anterius moueri, vt faciunt qui retro procedunt, demonstratio fuit recte adducta, &opportuna; motus enim a dextris ad retro, est non naturalis. Cum autem supra de eo, quod est ante, non expresserit, quomodo sit in coelo, nuncque illud praesupponat, ideo osten dit, quod &ista sunt in coelo ex eorum definitione. Dextrum est id a quo; ante id ad quod: Existente eo a quo, oportet esse id ad quod, ergo erit &ante in coelo, sicut in eo est dextrum; id enim a quo, est principium a quo incipit motus; existente autem principio, est etiam illud, quod a principio. Sicque Philosophus egregie se expedit a perscrutatione difficillima. Quod autem natura semper faciat id, quod melius est, ostendebat Auerroes, quia facit aliqua non necessaria, ea solum ra tione quia melius est sic facere.