Latin
218
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 218
Unproofread scanNot analysed yet
Addatur, quod si infinito tempore est potens, erit infinito tempore se habens secundum naturam; si infinito tempore est impotens, erit infinito tempore se habens pręter naturam, &sic aequali tempore erit secundum naturam, &praeter natu ram, quod est inconueniens, quia pręter naturam est egressus ab eo, quod est secundum naturam, &illud ante se praesuppo nit existere. Quocirca duo inconuenientia sequuntur; vnum est id, quod est praeter naturam, esse aeternum; alterum est secundum naturam, &praeter naturam esse aequalia secundum tempus. Succedit aliud membrum, quod est, motum infinito tempore intendi, aut infinito remitti, semper scilicet intendi, aut semper remitti. Ostendit ergo Philosophus hoc pariter esse impossibile. Ostensio est ista: Omnis motus est determinatus, vnde, quo, quia est ex aliquo in aliquid; sed quod semper intenditur in infinitum, aut semper remittitur in infinitum, non est determinatum, neque habet vnde, quo; nullus ergo motus potest semper in infinitum intendi, aut semper in infinitum remitti. Quod id, quod semper intenditur, aut semper remittitur, sit indeterminatum, sic patet. Intensio in his, quae secundum naturam mouentur, fit secundum approximationem ei, ad quod mobile fertur; illi autem, quod ad infinitum intenditur, nunquam accipit approximari termino, ad quem ducitur, ergo motum, qui ad infinitum intendatur, oportet es se indeterminatum. Minor sic exponitur. Dum motus intenditur, semper aliud est, quod sequitur ab eo, quod est prius. Quocirca dum ad infinitum hoc patitur, transit in infinitum ab vno in aliud, quod autem transit in infinitum ab vno in aliud, non habet id, ad quod, quare ei non contingit approximatio ad illud: Cum autem non habeat id ad quod, nec etiam habebit illud a quo, quia haec ad inuicem referuntur, quocirca talis motus erit prorsus indeterminatus. Eadem autem ratio potest haberi etiam particulariter de remissione. Vigor enim velocitatis in naturalibus est prope illud ad quod. Quae autem semper remittuntur, semper fiunt longius a vigore, &consequenter longius in infinitum ab eo ad quod, quod est non habere id ad quod. Quare, si omnis motus naturalis habet, vnde, quo, &quae in infinitum remittuntur non habent, nul lus potest esse motus in infinitum remissus. Aliud insuper affert ad hoc argumentum, quod non possit motus coeli esse irregularis, ita vt in infinitum intendatur, aut in infinitum remit tatur. Accipit axioma huiusmodi. Esse aliquod minimum tempus in minori, quo non contingit coelum moueri, quod persuadet ex inductione in alijs actionibus accepta.