Latin
219
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 219
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim ali quod tempus minimum in minori, quo non potest stadium percurri, &aliquod tempus minimum in minori, quo non po test cantilena aliqua ad citharam modulari. Sic igitur &in coeli motu oportet esse aliquod tempus minimum in minori, quo non potest coelum ab eodem in idem circumuolui; si autem fiat in infinitum illius intensio, non potest hoc minimum tempus assignari, sique assignetur intentione adhuc succeden te, erit tempus minus minimo, in quo coelum moueatur: quod si non est intensio motus ad infinitum, neque etiam erit remis sio. Vt enim alterum horum se habet, etiam alterum se habeat oportet, quia ad inuicem dicuntur, &se habent vt magis, &minus. Intensio quidem est appositio velocitatis, &sic se habet secundum magis, remissio est ablatio velocitatis, &sic se habet secundum minus. Vitimum tandem sequitur membrum, quod dicit irregularem esse motum, quia fiat vicissim in eo ve locius, &tardius. Quod Philosophus ait penitus esse irrationabile, &fictioni simile, quia nullam habet consentaneam causam, cur hodie tardius, cras velocius. Prę terea, inquit, hoc facile discerneretur; nam diuersa, dissimilia, contraria, secus posi ta faciliorem, &euidentiorem habent discretionem, hoc autem non discernitur sic esse, quare non ita audacter est asserendum. Considerantur praedicta. Caput XVII. CCVRRIT primo consideranda demonstratio circa regularitatem, quando ait Philosophus naturaliter mota velocius moueri circa finem, praeter naturam vero mota velocius moueri in principio, &proiecta in medio.