Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 22-2
Unproofread scanNot analysed yet
Haec sane dicta supponunt, omnia corpora non solum naturalia; sed etiam mathematica, &artificiosa, quae ibi accipiuntur vt substantiae, quatenus non existunt, nisi substantiali existentia propter substantiam, sine qua non sunt, esse composita ex materia, &forma, vnumquodque iuxta suam condi tionem; &consequenter asserunt, corpus naturale esse compositum ex materia, &forma, quae sint naturae. Quare, si coelum inter naturalia corpora est numerandum, vt numeratur passim ab Aristotele, oportet dicere, coelum esse compositum ex materia, &forma. Quod &ratione sic potest ostendi. Coelum dubio procul est res quaedam naturalis: res quaelibet naturalis comprehenditur tribus, ex dictis Philosophi 2. Phy sicorum in principio. Quidquid enim est naturale, vel est natura, vel habens naturam, vel est secundum naturam. Coelum igitur cum sit res naturalis, vel est natura, vel habens naturam, vel secundum naturam. Non est natura, quia natura est principium motus ei in quo est; coelum vero non est in alio, sed est ens de se existens. Non est principium motus, sed est substantia per se mobilis; non est etiam secundum naturam, accipiendo secundum naturam, in propria significatione, quia non est affectio per se, alicuius habentis naturam, ergo est habens naturam. Habens vero naturam est substantia composita ex materia, &forma, quare coelum erit substantia composi ta ex materia, &forma. Et ad hoc reuocatur illud argumentum, quod in prima sectione considerantes Auerrois disputa tionem ex quinta commentatione dicebamus esse demonstratiuum. Natura quippe est in alio, id potest esse duobus modis, vel vt sit in alio tamquam superueniens, vel vt sit in alio tamquam constituens; si sit in alio tamquam superueniens, erit accidens; si est in alio tamquam constituens, oportet coelum esse compositum ex materia, &forma, simplex enim materia per se accepta, aut simplex forma per se accepta, non est in alio, sed ambae simul iunctae sunt in composito, tamquam illud constituentes. Quare sunt in eo tamquam ex istis constitu to.