Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vel igitur in coelo est natura, vel non; si non est in coelo natura, non est in eo principium motus; si est in eo natura, oporCęlum est ha tet, vt sit compositum ex materia, &forma. Coelum etiam esbens naturam se habens naturam, clare liquet textu 13. 2. de Coelo, vbi haec ex Arist. tex. ad verbum: Est autem coelum animatum, &habet motus princi13. secundi de coelo. pium. Haec est definitio habentis naturam, quare, si cui com petit definitio, ei competit definitum, coelum erit habens naturam, &consequenter compositum ex duabus naturis, ex quibus omnia habentia naturam sunt composita, vt patet in discursu sequenti eiusdem secundi Physicorum, quando loquitur de naturis inexistentibus composito naturali, quae sunt materia, &forma: veluti clare habetur textu 20. illius libri. Ex harum autem naturarum conditione placet ita subiungere. Sunt duae naturae, materia, &forma; inter has, forma est Argumentum prior, &magis natura, quam materia. Dicebat Albertus, arAlberti. guens ad hoc idem, quod nunc contendimus. Posterius non abstrahit a suo priori; compositio accidentalis est posterior compositione substantiali, ergo cum coelùm sit compositum ex subiecto, &accidente, debet esse prius compositum comAliud argupositione substantiali, quae est ex materia, &forma. Dicam mentum. ego. Non est posterius sine suo priori; forma est prior natura, quam sit materia, ergo non est materia naturalis, vbi non sit forma naturalis, ergo coelum est compositum ex materia, &forma. Quod profecto manifeste ostenditur ex serie dictorum 8. Metaphysicorum in principio, quae est talis. In primo textu proponit Aristoteles substantias ab omnibus concessas, inter quas ponit coelum, &partes coeli. Deinde textu 3. Sensibilia ma scribit hanc propositionem. Omnes substantiae sensibiles ma teriam habent. teriam habent, subditque, substantiam tribus modis dici; materiam, quae subijcitur; formam, quae est quod quid erat esse, &solum ratione separabilis; tandem tertium, quod ex his, ex materia scilicet, &forma. Arguo ex istis hoc pacto. Si coelum Argumontum. habet materiam, quae est altera pars compositi, oportet coelum esse compositum ex materia, &forma. Sunt ad hoc idem alij duo Aristotelis loci. Vnus est 1. de Coelo textu 92. Aiter tertio de Anima textu 9. In 1. de coelo scribitur, omne sensibile esse singulare, &in omni singulari aliud esse formam simpliciter, Argumentum. Auerroes. Fundamentum alterius argumentationis, ex 3. de Anima, tex. 9. Argumentum. Esse coelum, &esse coeli non idem. Aliud argumentum, a ne cessitate primi efficientis. Ordo est natu ra propria sen sibilium, &bonum vniuersi. Coelum prima causa effectiua vniuersalis omnis mutationis. citer, &aliud formam in materia.