Latin
222
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 222
Unproofread scanNot analysed yet
Subiungitque etiam, Alexandrum posuisse hanc expositionem, praeter quam tamen aliam probabiliorem induxit, quę est, vt Phi losophus medium dicat, non ratione motus; sed nec ratione differentiarum loci, quia nec sursum, nec deorsum mouentur. Quae enim simplicia existentia mouentur, aut secundum naturam, aut pręter naturam, omnia habent vigorem aut in deor sum, aut in sursum. Proiecta autem habent vigorem neque sursum, neque deorsum; sed in medio horum duorum, sicut etiam mouentur in medio horum duorum. Caeterum in hoc medio dummouentur, habent principium, &finem, &motus, &temporis, &loci, quomodo ex hoc cognoscimus vbi habeant vigorem, vnde prouenit irregularitas, in principio ne, an in fine, an in medio? Praeterea subdit Aristoteles, in cir culatione neque esse vnde, neque quo, neque medium, ita vt medium sic videatur supra accipiendum, vt postea accipitur; non autem accipitur pro medio inter sursum, &deorsum, sed pro medio respectu loci, respectu temporis, respectu motus. Ex quo etiam Alexander ait per hoc insinuari, Aristotelem non accipere medium pro medio inter sursum, &deorsum. D. Thomas rectè ait, proiecta dici ea, quae ad latus iaciuntur, non praecise ad contrarium, aut ad proprium terminum, qualis est iactus sagittae. Et inquit, in his esse verum, quod dicit Philosophus, nempe ea in medio temporis habere vigorem. Ratio autem est, quia motus eorum causatur ex impulsu medij facto in principio a proijciente, dum simul mouet ipsum proiectum; facilius autem recipit impulsionem medium, quam ipsum proiectum, quia minus resistit, vnde fit maior in eo vis, quando plus illius, veluti aeris, fuerit commotum, vi adhuc integra manente, quod est in medio. In fine enim iam est debilitata.