Latin
223
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 223
Unproofread scanNot analysed yet
Quare velocior est talium motus in medio temporis motus, ob vim medij ad talem motum concurrente, quae tunc est maior. Adnotabat Alexander non esse necessarium irregulariter mota habere omnia ista, &intentionem, &remissionem, &vigorem. Quae enim habent vigorem in principio, non habent intensionem, cum intensio sit via ad vigorem; nec quae habent vigorem in fine, habebunt remissionem, cum remissio sit recessus a vigore. Quare, cum dicit Aristoteles, omnem irregularem lationem habere remissionem, intensionem, &vigorem, non hoc dicit, tanquam omnibus omnia habentibus; sed tanquam singula singulis conueniant secundum qua litatem sui motus. Vnicuique enim, si non omnia insunt, tamen semper varietas in aliquibus inest; his, quę secundum na turam, intensio &vigor; his, quae praeter naturam, vigor, &re missio; proiectis autem intentio, vigor, &remissio. Notabat etiam Simplicius, quod videtur Philosophus omisisse aliam causam irregularitatis, quae est propter medium. Nam intermedio tenuiori existente, fit in eo motus velocior, tardior per medium crassius. At, inquit, hoc in motu coeli non erat necessarium, quia ibi nullum medium. Dicit Philosophus, omnem impotentiam esse praeter naturam, &ponit senectutem, tanquam impotentiam, &conditionem praeter naturalem existentem; tamen dicitur &senectus naturalis, &mors naturalis. Quod ita est dilucidandum. Aristoteles adijcit causam imbecillitatis, &impotentiae in animalibus, &plantis. Consistentia, ait, animalium, &plantarum ex corporibus est, quae prout constituunt animalia, non se habent perfecte: differunt enim proprijs locis. Constant sane animalia, &plantae ex quatuor elementis, quae, vt sunt in illis, sunt extra propria loca. Nulla enim pars horum in animalibus, &plantis proprium locum sincere obtinet, neque etiam animalibus, &plantis terrae infixis, &per terram ambulantibus, terra tamen in illis existens dicitur esse in proprio loco. Sunt enim ista non proprie in terra, sed sunt in loco circa terram habente commixturam elementorum. Est praeterea in ipsis elementorum partibus constituendis terra in mistura fursum lata, ignis deor sum detrusus.