Latin
225
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 225
Unproofread scanNot analysed yet
Sed in dictis D. Thomae primo aduertendum, quod non est inten tio velocitatis in motu, nisi semper minori ea facta, quia inten sio est partis immediate appositio. Si enim dicas est intensio respectu principij, non est hoc intensio. Nam motus est successio quaedam, &fluxus continuus, qui in illa continuatione requirit additionem continuatam maioris; si aequale adderetur esset status &vigor, non intensio; si minus esset remissio. Praeterea non sumus in casu, cum afferimus lineam, quia in li nea est detractio, non additio, &in linea non est dare minimum, quod damus in motu, &dum semper in infinitum procedimus, oportet ad illud deuenire, quod non distat in infinitum a principio intensionis, &adhuc sequente processu in infinitum, necessarium est illud transire. Hoc etiam vidit aliqua ex parte D. Thomas, &licet det manus dubitationi; tamen ait, quod talis intensio non esset simpliciter intensio; sed cum remissione, alioquin &ratio Aristotelis non pateretur detrimentum, si solum valeret, supposita maioris additione. Auerroes in demonstratione Philosophi inducente impossibile es se motum coeli fieri in tempore minori illo in quo fit, facit consi derationem aduersus dicentes id, quod nunc dicitur de moto re sic determinato, vt detur minimum tempus, in minori quo non possit mouere, verificari in potentijs finitis materialibus; non autem in virtute coelum mouente, quia motor coeli sit virtutis infinitae. Ait ipse, hanc determinationem esse in omnibus formis requisitam, &infinitatem intensionis esse impossi bilem in formis prout sunt formae, quia ea posita aufertur pro portio inter potentiam motoris &moti: Et, vt non sit proportio De Motu Coeli, Sectio I. tio inter potentiam motoris &moti, est impossibile in formis inquantum sunt formae. Exempli gratia, intelligentia Saturni non mouet orbem Lunae; &intelligentia Lunae non mouet orbem Saturni. Cur? quia sunt formae diuersae, sicut orbes sunt orbes diuersi.