Latin
224
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 224
Unproofread scanNot analysed yet
Cum itaque sic se habeat istorum constitutio, elementa praeter naturam propriam in illis disposita ponunt in eisdem conditionem praeternaturalem, a qua dispositione in illis impotentia, &imbecillitas, &senectus, &aegritudines nascuntur, quae dicuntur impotentiae, &pręter naturam, quia proueniunt ex labore animae non potentis eam dispositionem continere, quocirca debilitata eius vi ex assidua in istis actione, dicitur ea praeter naturam se habere. Cum ergo in coelo ni hil sit tale, planum est, quod in eo nullus est labor, nulla impo tentia. Quod si dicitur senectus naturalis, id dicitur, quia est ex conditione compositum, sicuti etiam mors est ex conditione principiorum in compositione inuentorum. Dicebat D. Thomas senectutem, &alias impotentias dici praeter naturam particularem, non autem praeter naturam simpliciter, &definiebat naturam vniuersalem, quod esset virtus actiua in causa vniuersali, puta in corpore coelesti: addi posset &passiua in materia prima. Aduertebat Simplicius, possibile es se, aliquid moueri in infinitum eodem motu, non tamen possibile esse, motum in infinitum intendi, aut remitti: ita enim coelum eodem motu in infinitum fertur. Quaerat autem aliquis, quomodo habet vnde quo motus in infinitum circumductus. Et cum ista dicantur necessaria in omni motu determinato, quomodo est determinatus? An haec habet ratione centri, &habitudinis ad ipsum, quod dicitur principium, me dium, &finis in ipso 8. Physicorum textu 76? An ratione dia metri potentis semper protrahi, &proinde puncta signantis, ratione cuius dicitur circularis motus esse inter contraria 1. de Coelo text. 76? An habet vbique ista potentia, quę est con ditio circularis figurae, vt in eodem octauo? Omnino, cum coe lum sit finitum, fit infinitas motus in ipso per resumptionem motus finiti iterum, &iterum factam. Dubitat D. Thomas super illa ratione, quod in infinitum extenso motu oporteat, transcendi datum tempus, in quo coelum moueatur. Dubitat autem hoc pacto. Si fiat appositio velocitatis, non secundum aequale, aut secundum majus; sed semper secundum minus non continget hoc, vt datum minimum transcendatur. Et affert ad hoc confirmandum dictum Aristotelis 3. Physicorum. textu 69. Quaeritur ibi, cur linea decrescat, in infinitum non augeatur; &dicitur ratio esse, quia diuisio fit semper in minus, adeo vt nunquam minimo accepto, procedat in infinitum diuisio. Cur non igitur &in velocitate motus intendenda sem per ea secundum minus intensa, nunquam deueniemus ad mi nimum dati, quod vlterius procedentes transcendamus?