Latin
227
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 227
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis enim stellę in coelo sint; non tamen est statim assentiendum ea esse eiusdem substantiae cum ipso: siquidem diuersa in illis accidentia aspicimus, &diuersos effectus, neque in omnibus videmus totum, &partes esse eiusdem substantiae, pręsertim in dissimilaribus, quale nos dicimus esse coelum. Alterum quaerendum est earum motus. Et tertium figura. Quae omnia, sicuti non est con ueniens ignorare, ita non est facile seruari. Particulariter autem de stellis fuit sermo habendurm quandoquidem ex ipsis multa de orbibus addiscimus: Orbis sane non est per se visibilis, cum perspicuum non sit visibile tanquam distinctum, quia non terminat visum, quare ex stellis orbium distinctionem accipimus vixque scimus orbes moueri, nisi quia videmus stellas moueri. Quare circa stellas fuit specialis habenda consideratio. Et praecipue inquirendae sese offerunt duae magnae dubitationes. Altera est motuum proportio in illis non seruata. Altera est proportio numeri in eisdem multum variata. Sequemur igitur eundem modum, quem supra fuimus sequuti. Accipiemus primo Aristotelis dicta, postea in illis habebimus considerationes, vnde res dilucidetur, &dubitationes resoluantur. Stellas eße eiusdem substantiae cum orbibus.