Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 228
Unproofread scanNot analysed yet
Caput II. TATVIT Philosophus stellas esse eiusdem substantiae cum toto coelo, siquidem, existenti bus duobus motibus simplicibus, recto, &circulari, duo oportet esse corpora genere prima; alterum circulo mobile, quod est coelum; alterum recta, quod est simplex sublunare, cum igitur Astra sint in coelo circulo mota, palam est, ea esse cum illo eiusdem substantiae, vt ratio ex hoc principio sic possit formari. Quae sunt per se eiusdem motus, sunt eiusdem naturae Astra, &orbes sunt per se eiusdem motus, ergo sunt eiusdem naturę, eius dem nimirum substantiae neque grauis, neque leuis; idem persuadet Philosophus ab illorum opinione, qui coelum ignem, statuunt. Hi enim &orbes, &astra ignes vocant. Accipiens autem ab illis astra esse coelo consubstantialia, non accipit simul quod sint ignea, quare cogitur redarguere hanc partem, quod facit illud corrigens, quod videbatur esse huius opinio nis persuasiuum. Erat autem hoc, quod calefaciunt, illud enim corpus, quod hic apud nos calefacit, ignis est, quare, si astra calefaciunt, ratio suadet, ipsa esse ignea. Ex his enim, quae in comperto sunt de minus coepertis oportet philosophari. Respondet autem Philosopnus; non esse hoc sufficiens argumen tum, propterea quia ad calefaciendum sufficiat astrorum mo tus, quod inde ostendit, quia etiam solidissima per motum ac cenduntur, volens a minori sic arguere. Si motus natus est accendere, tanto magis calefacere; si solidissima tanto magis rariora, &faciliora vt calefiant; sed motus natus est accendere, ergo tanto magis calefacere, est natus accendere solidissima, ergo tanto magis calefacere rariora, &caliditati proximiora. Affertautem, ligna, lapides, &ferrum, &praeterea sagittarum per aerem dilatarum exemplum, quod ita proposito est adaptandum. Sagittae plumbei mucronis per aerem la tae liquescunt; hic est effectus, ratio sic redditur. Sagittae per aerem feruntur, aer inde motus ignescit, ac propterea ijs acci dit liquefactio. In coelo res non ita se habet.