Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 229
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim coe lum per aerem mouetur; cęterum eadem ratione fit in aere ca loris productiuum. Dum enim fertur rapit secum aerem, qui sic raptus eadem ratione incalescit. Vnde sicuti plaga facta a sagitta facit accensionem; sic iste motus rapiens, &feriens aerem est causa caloris in ipso. Modo enim sit motus rapidus, &vehemens, quo aer distrahatur, quomodocumque fiat, siue id, vnde ipsi accidit illa distractio per ipsum feratur, siue circa ipsum, nihil facit. Id vero ait Philosophus contingere maxime secundum sphaeram, cui sol est infixus, quocirca eo appropinquante, &recedente augetur, &minuitur calor. Et ex hoc vult resoluere dubitationem, quae oriretur de caloris variatione, si fit a motu, qui est vniformis. Ait ergo fieri variationem, quia fit a motu solis, qui non semper ad nos vniformiter se habet. Considerantur praedicta. Caput III. RIMO occurrit exemplum, quod affertur de sagitta per aerem lata, multae enim sunt in illo expositorum controuersiae. Res paucis ita exponitur. Sufficit nunc Aristoteli, id solum con firmare, quod motus aptus est calefacere; affert modum, quo calefacit, qui est attritio illius, quod debet calefieri. Accipit exemplum sagittae per aerem latae, quo exemplo ostendit propositum, hoc pacto. Sagittarum plumbei mu crones liquescunt, ergo calido liquescunt, quia, quae frigido concreuerunt, liquefiunt calido, ex 4. Meteor. Non adest liquefaciens aere excepto per quem feruntur, ergo liquescunt aere operante. Non potest aer liquefacere, nisi sit ignitus, &vltra suam conditionem calefactus. Non pontest autem igniri, &vltra suam conditionem calefieri, nisi attritione ex sagitta in ipso causata: Sagitta hoc non facit nisi motu, ergo motus sagittae per aerem latae potest ipsum calefacere, &consequenter apparet veritas propositae conclusionis, quod scilicet motus natus est calefacere. Dicunt, circa literam, Aristotelem proposuisse de calore, &lumine; nihil tamen dicere de modo, quo motus faciat lumen; at solum de modo, quo facit calorem. Sed non aduertunt, Aristotelem loqui cum Pythagoraeis, qui lumen dicunt esse tertiam speciem ignis, quare lumen fuisse propositum, tanquam sit &ipsum quaedam caliditas. Et ideo dum dat modum, quo fit caliditas a motu, vtrique proposito satisfacit.