Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 232
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde quidquid patiatur ratione colorationum, &quomodocumque afficiatur, id totum nihil est ad eius substantiam afficiendam. Quod vero dicitur, si ha bent coelestia densum, habebunt contrarietatem ad sublunaria secundum rarum ipsorum, &ideo videri poterunt cum his mutabilia, ait Alexander nihil esse. Nam ad transmutationem requiritur communicantia in materia, quae non est in coelo, &sublunaribus. Admonet praeterea secundum istas qualitates non fieri mutationem. Quod ostendit exemplo niuis, quae est alba &frigida in sua natura; tamen secundum album in ni hil mutatur. De altera dubitatione dicit Alexander coelum es se tangibile, &specificari per qualitatem tangibilem simplicem, quae est circulatio, atque ideo non specificari secundum contrarietatem, quia circulatio non habet contrarium; alias omnes qualitates in coelo ait sequi circulationem. Dicit sane Alexander circulationem in coelo circularem figurationem; figura vero est qualitas tangibilis, cum sit commune sensibile. Dicet autem quis; commune sensibile non mouet sensum nisi quatenus est coniunctum proprio alicui sensibili; an circulatio includit lenitatem, quae est ex 2. de Gener. qualitas proprie tangibilis? Sed Alexander pulcherrime. Inquit, si grauitas, &leuitas sunt qualitates per se tangibiles, oportet circulationem, quae est nec grauitas nec leuitas, &illis commensuratur, esse per se tangibilem; sed grauitas &leuitas sunt qualitates per se tangibiles, ergo &circulatio erit per se tangibilis. Sed dices, qumo circulatio commensuratur grauitati, &leuitati? nimirum est figura essentialiter se habens corpori nec graui, nec leui, quare sicut illa neutralitas grauitatis, &leuitatis proportione se habet ad leuitatem, &grauitatem in elementis, sic &circulatio, quae euadit proprie tangibilis in coelo, ratione huius essentialis coniunctionis. Ioan. Gramma ticus 2. de Anima com. 209. super text. 106. &107. ex Atticis expositoribus, dicit vnum obiectum circa quod tactus versatur esse, resistens, non quod molli opponitur, tanquam non cedenti vt cedit molle; sed resistens, quod dicatur ad Mathematicorum corporum differentiam. Nos ex hoc possemus di cere coelum tangi tanquam resistens, accepto resistenti prout tactui non cedit. Ita enim coelum solidum a Philosopho dicitur, vt quatenus durum eatenus sit tangibile. Durum enim &molle sunt inter tangibiles differentias.