Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 233
Unproofread scanNot analysed yet
Sed pulchrior omnibus est doctrina Alexandri de grauitate, &leuitate, vt etiam pulchra est, quae sequitur; alias scilicet qualitates insequi circulationem, quia non sit corpus circulare nisi talis conditionis, vt scilicet primo sit nec graue, nec leue, deinde sic lucidum, sic variatum, sic coloratum; &hoc notat in coelo circulationem esse essentialem, ratione cuius alias sortiatur differentias. Colores autem in coelo semper dico non proprie colores. Sunt enim lus, quae ex varia in materiae densitate commistione, sic in speciem coloris sese offert, &caeruleus color, qui coelo tribuitur est apparens, ex infractione potissimum luminis ad nos. De motu stellarum.