Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 242
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde actio ipsa obiecti debilitatur, vt vix organum &facultas possint per illam receptionem assimilari obiecto, quae assimilatio fit iudicio concurrente, quod, cum non possit ita facile promi a facultate corporea, fit necessario vt laboret. Accedente etiam propter hoc labore, aut ex resolutione, aut ex motus inordinatione. Vnde in spiritibus organicis fit tremor, &volutio. Sicut enim tremit manus imbecilla ex ponde re facta, sic in alijs facultatibus contingit; hoc autem nihil aliud est, quam non posse visum &spiritus visorios sistere in illa assimilatione. Hanc esse causam huius apparentiae persuadet Philosophus ex astris &planetis; planetae quippe non viden tur scintillantes, quia visus ad eos propinquiores ductus peruenit potens, &robustus, atque nihil patiens nullam de ijs di cit passionem; debilis autem producitur ad stellas fixas, atque ideo tremit, &pro circumgiratione, facit scintillationem, ratione superius adducta. Istud autem, quod dicitur visum potentem, &validum peruenire, nihil aliud est, quam ipsum non affici labore, quo obruitur ex multa distantia percipienda, &obiecto, propter nimiam multiplicationem ratione spa tij, debilis actionis pro assimilatione facienda. Sed quaeso nonne est remotior Saturnus quam sol? Et quae tanta varietas remotionis eiusdem solis existentis in ortu, &occasu, aut existentis in meridie? An, quantum ad Saturnum lux magna solis aliquid facit vt nutet visus? Et quantum ad eundem solem, siue in ortu &occasu, siue in meridie existentem, faciunt variationem vapores interiecti? Alioquin etiam majus est spatium, &licet secundum se non valde differens, tamen com paratione ad nostrum visum magni alicuius momenti. Non semper autem, neque, cum videtur semper eodem modo apparet haec circumgiratio, quod faciunt vapores interpositi, aut magis aut minus. Quaerebat etiam Simplicius, cur appareat circumgiratio in sole, non in ijs, quae vltra solem, ad quae remotiora existentia protensus visus magis debet tremere. Soluit Alexander aliquid fieri propter solis fulgorem, nos addebamus figurationis aspectum. Simplicius ait, forte hoc Auctoris. Simplicij.