Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 243
Unproofread scanNot analysed yet
fieri, quia sol in orizonte videtur penes terram; dum autem vi detur penes terram quiescentem, cum habeat duos motus, vnum ad occasum, alium ab occasu, in illa comparatione terrę quiescentis ambos motus accidit aliqualiter confusos vide Reicitur Sim ri, &inde prouenit tremor. Sed hoc esset ratione obiecti, non plicij responratione visus, nisi coniungamus hoc cum illo, &Arist. illud tan sio. tum protulerit, quod magis ad hoc facit, &est visus debilitas. Forte enim aliquis acutioris visus non videbit circumgirationem, &si quis vtatur specillis eandem non aspiciet, quia similiter visus non afficietur. Solus itaque sol hoc patietur, quia est ex planetis maximus, &fulgidissimus, &manifestissi mus. Considerat etiam Alexander quid sit visum longe protendi: &ait videri etiam distantias, vnde, offerri obiectum visui cum maxima simul distantia, est visum longe protendi. Quod supra declarauimus. Et sic, quod ait Simplicius Alexandrum accepisse visum pro diaphano remanet explicatum. Quaerit vltra Simplicius, quomodo dicit Aristoteles planetas non scintillare, si sol, qui est vnus ex planetis, scintillat? Sed Philosophus dicit in sole circumgirationem, tanquam sit pas sio eius magis propria quam scintillatio, licet eam postea refe rat in scintillationem aliarum stellarum. Ait ergo Simplicius forte Aristotelem alios, praeter solem, de quo iam dixerat, vocasse planetas. Affertur autem &Mercurius, qui dicitur stilbon a scintillando. Sed dicunt, ipsum talem videri ob solis vicinitatem. Sunt etiam qui dicunt, Venerem scintillare. Quare resoluit Simplicius, hoc esse dictum in planetis secundum praedominans; caeterum non est in vllo planetarum ita eui dens scintillatio; vt est in stellis inerrantibus; quare ex euiden Consideratur tia ipsa accipitur, vt illis propria. Magis dignum est consideplacitum Sim ratione id, quod proponit Simplicius de Platone, quem dicit plicij affirmanduos motus tribuere stellis, vnum circa suum ipsarum centis Platonem duos motus trum in eodem manendo, alterum in ante simul cum coelotribuere stelAdducit autem Platonis verba in Timaeo. Dedit autem diuilis. nis duo genera motus; alterum, quo in eodem semper, &similiter voluantur, cum de eodem semper secum ipsis eadem cogitent; alterum, quo in anteriorem partem ab eiusdem ipsius similisque vertigine ducerentur. Ego quidem multum tribuo Simplicio, sed tamen dicam hic quod sentio. Motum in eodem tribuit Plato toti coelo in generatione animae, &motum circularem vocat simpliciter in eodem ad differentiam transitus, qui est simpli citer in diuerso. Ita loquitur de motu circulari mundo assignando.