Latin
Caput IIII
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 244
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque cum illum per eadem &in eodem, &in seipso circumduxisset, effecit vt circulari conuersione moueretur. Cum de anima loquitur, secta illa serie lineari in duas, &redacta in speciem literae X subdit. Atque eo motu, qui in eodem &similiter semper reuoluitur vndique est eas circumplexus. Quocirca motum circularem simpliciter statuit motum in eodem. Ex altera vero parte, cum in hac litera X fecerit orbem inerrantem ad dexteram conuersum, &planetarum ad laeuam ait: Exteriorem quidem lationem eiusdem naturae, interiorem vero alterius nominauit, atque illam, quae erat ipsius eiusdem naturae co gnata in latus ad dexteram partem, eam vero, quae alterius, per diametrum ad laeuam flexit. Quare videtur motum planetarum, quia tamen similiter est circularis dicere motum alterius. Aduertendum itaque est motum omnem circularem dici mo tum in eodem, etiam motum planetarum, acceptum sub ratione circulationis, qui postea acceptus, prout multiplicatus, contrario cursu peractus, oblique ductus, impari celeritate reuolutus, ob id dicitur motus alterius, veluti ibidem habetur. Motus igitur primae sphaerę dicitur simpliciter in eodem, &proprie in eodem, motus inferiorum dicitur. &ipse in eodem in ratione communi circulationis, sed ob circumstantias praedictas, quas sibi adiungit, dicitur alterius. Puto igitur Pla tonis dicta ad haec respicere, vt non dicat motum in eodem circumgirationem astri, &motum in ante delationem eius cum coelo, sed illius partis hanc esse explicationem. Ait Plato a Deo tempus creare volente, factos esse Solem, Lunam, &alias quinque stellas, quae errantes dicuntur, quas adhibuit septem illis orbibus, qui sunt naturae aliterius iuxta modum praedictum, quos ad laeuam flexos superius dixerat. Quare to ta illa pars de orbibus istis est intelligenda.