Latin
Cap. III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 26
Unproofread scanNot analysed yet
Qualis priuatio in cęlo, quo modo genera tio, &corruptio in motu ipsius. Glossatur dictum Auerrois de possibilitate quietis coelestis. Contrarietas priuatiua in motu duobus modis esse po test. Consideratur aliud argum. ad faciendam naturaliter generationem, &corruptionem, requiritur contrarietas positiua, secundum quam agens agat: Et Philosophus ad hanc contrarietatem, sine qua non est cor ruptio, remouendam, nunc sapienter respexit. Nec est verum, sufficere ad corruptionem contrarietatem priuatiuam, quod &Aristoteles proposuit 2. Physicorum textu 15. resoluendum in 2. de Generatione, illudque resoluendo, dixit generationem, &corruptionem non esse sine contrarietatibus elementorum, &sine coeli contrario motu, vt habetur in secundo libro eiusdem operis circa finem. Ad illud quod adiungitur. Si coelum est corpus naturale, debere ei adesse principia corporis naturalis, quae in 1. Physicorum sunt forma, &priuatio; respondetur, quod adest priuatio motus in partibus coeli, quatenus, gratia exempli, non est sol in Ariete, in quo erat, &sic etiam est corruptio, &generatio in motu coeli, quantum ad partes; illis tamen consideratis non secundum se, sed per nos distinctis, neque acceptis vt semper continuatis in successione. Quod Auerroes dicit, coelum posse quiescere, multas habet glossas apud Auerroistas. Dicamus nos, coelum posse quiescere, vt corpus, non vt corpus ordinatum in vniuerso: sicut ignis, vt ignis, potest crescere in infinitum, vt in vniuerso ordi natus habet determinatam magnitudinem. Quis autem sit, qui simpliciter dicat Motui coelesti quietem esse oppositam? Si enim quies, quae opponitur motui corporis alicuius in natura ordinati, est quies illi praeternaturalis, sicut coelum non potest moueri praeter naturam, ita non poterit quiescere praeter naturam, &sic motui coelesti non erit quies opposita. Col ligatur in summa, contrarietatem priuatiuam in motu posse esse duobus modis: vel vt priuatio, quae in eo ponitur, sit priuatio omnimoda motus, vt detur ex ista, posse argui contrarietatem in substantia, &haec non est in motu coeli: Alio modo prout sit priuatio respectiua in partibus motus continue succedentis, &ab ista nullam licet arguere in substantia contrarietatem. Quod dicitur, coelum esse substantiam, &substantiam esse contrariorum receptiuam, quare coelum esse contrariorum receptiuum, tollendum est resumpta primo: Simplicij doctrina in I. de Coelo commento 36. quae est talis.