Latin
Cap. III
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 27
Unproofread scanNot analysed yet
Ait Simplicius, motuum, alios esse actiuos, alios passiuos. Actiui, inquit, sunt quos agunt naturalia corpora calefacientia, frigefacientia, &huiusmodi; passiui vero sunt, secundum quos eadem patiuntur calefacta, frigefacta, &id genus. Quan tum itaque ad alterationes, naturalia corpora habent motus actiuos, &passiuos: Et quantum ad passiuos, non licet ex ipsis arguere contrarietatem naturarum; licet autem solum ex actiuis. Cum itaque motus locales sint solum actiui, iure a contrarietate motuum localium accipitur contrarietas naturarum. Haec Simplicius. Sed quid hoc est, quod dicit, motus locales esse solum actiuos, &addit, cum secundum locum nihil moueatur ab alio; cum tamen velit ipse, formas naturales infra animam esse principium motus passiuum; &8. Physicorum textu 32. &in Prooemio librorum de Anima? Aduertendum est, quod vocat motus passiuos illos, qui dependent pure ab extrinseco, &quos ipsum passum aptum est quomodolibet recipere. Exempli gratia. Manus habet secundum na turam hanc indifferentem inclinationem, vt calefiat, frigefiat, humectetur, exsiccetur, quomodo libet sese offerat agens. Mo tus vero actiuos illos vocat, qui ex intrinseco determinantur, &ad quos aut agens, aut passum naturaliter est praefinitum: velut ignis ad calefaciendum, aut ad sursum ascendendum. Cum itaque motus localis simplicium corporum ab intrinseco determinetur, licet sit passiuus, quatenus prouenit actiue ab intrinseco a Simplicio dicitur motus actiuus. Etenim si ge nerans naturaliter ignem moueat, non nisi sursum illum moue bit, &remouens prohibens eodem modo non nisi sursum. Et ita in simplicibus, quantum ad motum localem, natura patiendo agit, quatenus determinat naturale agens ad sui ipsius inclinationem: &hac ratione huiusmodi motus a Simplicio dicuntur motus actiui. Ex his primo accipiamus, motus locales indicare contrarietatem proprię naturę, quia proficiscuntur a na tura propria determinata, &limitata ex forma rei. Deinde ac cipiatur, quod motus alterationis hoc non faciant, si sint passiui, quia dependent a natura passiua indifferenti. Vnde ad ar gumenEx motu passiuo non licet arguere contrarietatem naturae, sed solam ex actiuo. Dubitatio contra dicta Simplicij. Proponitur modus soluendi. Motus passiui quales apud Simplicium. Motus actiui quales apud eundem. Affertur tota solutio. Notandum circa propositionem dicentem, substantiam contrariorum esse susceptiuam.