Latin
Caput X
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 262
Unproofread scanNot analysed yet
Si plura, in hac compositione reuoluentium, quae anastrae dicuntur a Theophrasto, &eius quae astrum defert, constituantur sidera haec, mouendi omnes cura, euadet octauae sphęrę operosa, ordoque &proportio in motionibus remouebitur, quia retardabitur motus vltra conueniens, in quo nunc est. Oportet itaque rem sic se habere de astrorum multitudine, &dispositione, vt nunc se habet. De ordine, &numero sphaerarum. Caput. XIII. AGNVM quiddam est dicere contra receptas sententias, vt nunc mihi est dicendum. Ceterum non loquar vltra rationabilitatem, &dum habeo antesignanos, Aristotelem, &Platonem puto mea dicta posse tuto prodire. Libenterque a talibus abstinuissem, nisi putassem Philosophum de coelo disputantem, non posse de his penitus silere absque culpaNon est autem id mei consilij, vt reprehendam Mathematicos. Neque enim is sum, qui profitear in aliena scientia supra illius professores. Dicam prout rationabile videtur; reliqua nihil contendo. Ordo sphęrarum receptus secundum Aegyptios, Platonem, &Aristotelem, est iste. Luna, Sol, Mer curius, Venus, Mars, Iupiter, Saturnus, octaua sphęra; quam uis in libro de Mundo Aristoteli adscripto, habeamus Venerem supra Solem, sub Mercurio. Primo quamuis non ita pateat quid isti senserint de alijs supra Solem, &Lunam. Secun dum Ptolomęum vero ordo est talis. Luna, Mercurius, Venus, Sol, Mars, Iupiter, Saturnus, octaua sphęra. Duo autem hac in re sese offerunt consideranda. Vnum est, quod veteres non habent alias sphęras vltra has octo. Ptolomęus post alios, qui aliquid de illo cogitarant, addidit nonum coelum.