Latin
Caput X
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 263
Unproofread scanNot analysed yet
Ptolomaeus nouem. Cum enim perspexisset motum octauae sphaerae ab occasu in ortum, postquam corpus simplex non potest per se nisi, vno tantum simplici motu moueri, iudicauit necessarium dicere, vnum eorum esse proprium illius sphaerae, qui esset, vt in sphę ris Planetarum, ab occasu in ortum; alterum eidem esse parti cipatum ab alio superiori coelo, vnde statuit hoc nonum coelum, quod rapiat octauam sphaeram ab ortu in occasum, cui relinquatur proprius motus ab occasu in ortum, tardissime Posteriores de factus, adeo vt centum annis feratur gradu vno. Posteriores cimam addivltra nonum addiderunt decimum, eadem obseruatione. Dederunt. prehenderunt enim in stellis fixis vltra duos prędictos motus alium motum, quem vocarunt accessus, &recessus, &hoc eos induxit, vt supra nonum coelum statuerint decimum, quod sit primum mobile, &rapiat omnes coelos inferiores ab ortu in Series coelooccasum, vt sit haec series coelorum, &motuum in coelis. Derum secundum cimum coelum est primum mobile, quod simpliciter mouealios. tur ab ortu in occasum, &communicat eundem motum omnibus inferioribus. Nonum coelum raptum a primo mobili habet tanquam motum sibi proprium, motum ab occasu in ortum, quem impertitur omnibus inferioribus. Octauum coelum habet duos sibi communicatos, &praeter eos tertium sibi proprium, qui est accessus &recessus, siue trepidationis vo catum, inferioribus pariter omnibus ab eo participatum, qui mouentur ab ortu in occasum ratione primi mobilis; ab occa su in ortum ratione noni coeli; accessu &recessu ratione octaui orbis. Praeter quos omnes motus habent alios motus eccentricorum, &epicyclorum. Et hic modus nunc passim retiRecentiores de Aristot. netur; putantque sequaces huius sententiae nullam esse Aristotelis rationem habendam. Obijci istis consueuit. Motus coeli est propter astrum; in nono, &decimo coelo nullum est Respondent astrum, ergo hi coeli frustra sunt. Respondent, motum illoobiectioni.