Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 265-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quare tunc terra, aut quiescet aut mouebitur; si mouebitur sursum mouebitur, quia mouebitur a medio, in quo erat, &moueri a medio est sursum moueri; si quiescet, non quiescet in medio. Quod si tunc quiescit, &quiescit extra medium, ergo nulla etiam superaddita grauita Responsio. te, nihil refert, si quiescat extra medium mundi. Respondetur quod ad aequilibrium centri componetur, se totam sua graui tate mouens, aut quouis modo aliter, donec in sui medio comprehendat medium vniuersi. Quare, si apponatur grauitas, quam supponit dubitatio non manebit prominens, id quod additur, sed fiet &ipsum sphęricum pulsione partium, donec ęqualiter cum alijs distet a medio, quomodocumque fiat hęc pulsio, aut quouis modo aliter. Sic autem moueri non est mo ueri a medio, sed ad medium, quia &hoc superadditum vult appropinquare medio, iuxta sibi debitam cum alijs proportionem. Secunda ratio est, quia omnia grauia feruntur ad aequa Secunda ratio. les angulos, quare opus est, vt tendant omnia ad idem punctum. Sic enim facient omnia in suo termino angulos aequales, quos similes dicit Philosophus. Hoc vero est in terra impossibile, nisi sphaerica sit eius figura, quia, dum ad idem punctum aequales facientia angulos grauia properant, opus est, vt figuram constituant sphaericam. Omnibus enim ad idem impulsis simul, alijsque &alijs superappositis, necesse est sphae ram nasci, &quęcumque ex varijs locis mouentur aliquo, vbi angulos similes faciunt, nec procedunt aequidistantia, in rotunditatem finiunt. Tertia ratio accipitur ex apparentibus in Tertia ratio. eclypsibus Lunae. Omnem quippe lineam quae in Luna diuidit lucem a tenebris videmus gibbosam. Prouenit autem eclypsis, ex vmbra terrae; at hoc esse non posset, nisi illa esset vmbra corporis rotundi quare oportet terram esse sphaericam. Duę aliae De Motu Coeli, Sectio III. aliae rationes ostendunt sphaericitatem, &exiguam magnitudinem terrae ad coelum comparatae. Nobis quidem ad modicum translatis, diuersi fiunt orizontes, quod non esset nisi ter ra esset sphaerica. Non est autem magna, quia modicum procedentibus notabiliter variantur.