Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 266-2
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem arguit Philosophus a testimonio Mathematicorum; quod rotunda, quia ro tunditatem mensurant; quod non magna, quia illam exiguam faciunt. Quam autem ponit Philosophus mensuram, eam non ponit tanquam certam; sed solum, vt ex ea accipiat, quod non est valde magna. Et nos, eum imitati, non vlterius in hac contemplatione, quae secum affert multa Mathematica procedentes, postquam ad rem nostram sufficienter habemus, nihil vltra contendimus. uenti sunt; deinde de illorum substantia, &natura est disseren dum. Cumque, &sint in seipsis, &ad mundum tanquam ordinis indigentem sese habeant, de illorum actione erit disputandum, tum quatenus sunt in seipsis, quę est intellectio; tum quatenus ad eos refertur mundus, quae est motio.