Latin
Caput I
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 288
Unproofread scanNot analysed yet
Caput I. Explicatio vocabuli. VONIAM hi Motores vocantur entia abstracta, &praeterea varie de hoc vocabulo in scholis sermo habetur, ideo in primis operae pretium esse ducimus, vt vox ipsa explicetur. Est igitur apud Aristotelem in proposito abstractionis duplex vocabulum; aliqua nominat abstracta; aliqua, ex abstractione. Abstracti vocabulo indicat Intellectus istos, de quibus sumus dicturis, &tale abstractum in scholis vocatur abstractum secundum rem. Nomine eorum, quae ex abstractione, intelligit Mathematica; &hoc abstractum dicitur in scholis abstractum secundum considerationem. Praeter vero hanc duplicem abstractorum appellationem inuenimus abstractum etiam aliter vsurpatum, quod vt explicetur, ita forte bene se habet rem constituere. Abstractum, siue separatum illud dicitur, quod a materia est seiunctum, siue id contingat reipsa, siue consideratione. Re ipsa sunt separata illa, quae de de se subsistunt sine materia. Illa autem, quae dicuntur separata secundum considerationem, multipliciter dicuntur. Vel ita vt res, quae naturaliter est in materia, intelligatur per cogi tationem ab ea seiungi, tanquam de se existens, &subsistens sine illa, &sic se habent Mathematica, quia considerantur sine materia tanquam entia de se subsistentia, differtque a vete ribus Aristoteles in hoc, quod &ipse, &ille dant Mathematicis existentiam sine materia; sed veteres hanc illis re ipsa tribucbant; Aristoteles eam illis non tribuit nisi opera intellectus. Quomodo vero hoc possit facere intellectus, &non esse falsus, dictum est perspicue in 2. Physicorum. Vel secundo loco dicuntur abstracta consideratione; ita vt intelligatur qui dem rei essentia, prout est talis essentia; non tamen vt intelligatur existens sine subiecto. Et sic dicuntur abstracta omnia vniuersalia, &sic omnis scientificus dicitur abstrahere, quatenus versatur circa naturas vniuersales. Et hoc ipsum vel po Abstractio co gitationis setest haberi in vno tantum genere determinatio, vel haberi ita cundum essenvt amplectatur totum ens.