Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 291
Unproofread scanNot analysed yet
Scho ad naturas sopernas. la de talibus plura, quam de alijs, &hoc in primis prolixe exa gitat; vtrum intellectus noster possit intelligere substantias se paratas, quod nos minime putamus debere esse adeo contro uersum, postquam Aristoteles euidenter constituit scientiam de illis; &in 12. Metaphysices inquirit ex professo illorum Occurriturdu quidditates. Quod si 3. de Anima proponebat ipse hac quaebitationi. stionem; vtrum intellectus non existens separatus a magnitu dine possit intelligere separata; recte id faciebat eo loco, vbi fuerat disputatum, quo pacto noster intellectus nihil intelligit sine phantasmate, vt admoneret talia non posse comprehendi, nisi quatenus in phantasmatibus elucent, eo modo, qui a nobis supra est statutus. Et hoc putamus pro tam magna quaestione sufficere. Apud alios plurima, &plurimum controuersata; sicuti Dialectica id praestat, vt de omnibus quomodolibet dicatur siue euoluendo, siue inuoluendo. Ego in tota hac perscrutatione praeceptorem imitabor; non diuagabor in longas perplexitates, hoc enim potissimum mihi prę scribo, vt dicam dilucide, non vt congestis plurimis hinc inde argumentationibus, &distinctionibus, quae aliquando solis terminis innituntur, tenebras offundam. Paucis ergo, ita tamen, vt nihil intactum relinquatur eorum, quae sint aut neces saria, aut opportuna, &scitu digna. Veteres multi ab hoc negotio huius contemplationis sese facile exemerunt, inter quos Democriti sem est Democritus in naturalibus speculationibus semper a Phi tentia de sepa losopho plurimi aestimatus, negarunt quippe reperiri aliquid ratis substanseparatum a materia sensibili, rerum entitatem ex solo sensu tijs. mentientes; sicuti etiam non distinxerunt sensum ab intellectu, idem dicentes sapere, &sentire. Quae singula Aristoteles damnauit locis conuenientibus in libris de Ortu &interitu, quae ad eam perscrutationem attinent, &in libris de Anima, quae sunt illius considerationis. Est autem omnino valde dignum, quod quaeratur, quidnam illud est, quod nos cogat, vt asseramus dari aliqua entia vltra sensibilia, &materialia, quae de se existant separata a materia. Non sane potest dici, hoc es se de communibus anticipationibus ob dictum Philosophi I. de Coelo, quod omnes homines de Dijs existimationem habent, quali quicumque fatentur Deos fateantur substantias a materia separatas. Nam Deum omnes dicunt; sed vt Deus est in hominum credulitate, nihil est necessarium eum intelligere tanquam substantia a materia separata.