Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 292
Unproofread scanNot analysed yet
Ita Philosophus 12. Diuinorum textu 50. Deos credi hominiformes, &aliorum animalium nonnullis similes. Quid igitur tanti est, vt scientificam vestigationem necessario inducat ad ponenda entia Tepa rata? Accipio propositionem Aristot. ex 2. Physicorum textu 73. quae est: Duplicia autem sunt principia mouentia Physice, quorum alterum non est Physicum, non enim habet motus principium in seipso. Et quaero, vnde hanc habeat Philosophus natu ralis; neque enim decet dicere, illam temere ab eo esse prolatam. Puto igitur ipsam haberi hac ratione. Obseruatur in na tura duplex motus, rectus vnus, alter in orbem ductus. Rectus est inter oppositos terminos, quocirca est finitus, habens vnde incipiat, &vbi desinat. Circularis autem vertitur circa terminum, quocirca est infinitus, &indeficiens, neque enim habet vnde incipiat, &vbi desinat. Cum igitur omne qui mo uetur habeat motorem, si non potest ab eodem motore vterque motus prouenire, id sequitur, quod dicit propositio: duplicia esse principia mouentia Physice. Quod non possit vterque motus prouenire ab eodem motore, sic facile patet. Motus finitus aliquando est, aliquando non est: Motor itaque ei proportionatus debet esse huius naturae, vt transeat de non mouendo ad mouendum, &de mouendo ad non mouendum, quare opus est, vt &ipse sit mutabilis, atque ideo oportet ratione motus finiti esse vnum motorem, qui &ipse moueatur; hic idem non potest esse causa motus infiniti, quia motus infi nitus requirit immutabilitatem motoris, vt semper eodem modo se habeat, quod subdit Philosophus ibi, cum ait: Tale autem est, si aliquid mouet, quod non mouetur, vt id, quod penitus est immobile, &quod est omnium primum. Et demonstrat praeclara admodum demonstratione in 8. Physicorum. Colligo igitur ex motu hanc cognitionem prodijsse, &recte Aueorrem statuisse contra Auicennam, non esse aliam viam probandi, ens abstractum esse, praeter viam motus. Confirmat hoc Aristoteles, qui 12. Metaphysices hanc abstracti necessitatem proponens, non aliter progreditur, quam ex motu. Confirmat &textus 3. 8. Physicorum, vbi dicitur, contemplationem de aeternitate motus conferre ad Methodum, quae est de primo principio. Si enim confert, vel confert quantum ad an est, vel quantum ad quid est habendum.