Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 296
Unproofread scanNot analysed yet
Ita vt demonstratio ab ipso ducta sit demonstratio ducta per conuertibile, quae est conditio vniuersalis demonstratiui. Quocirca simpliciter est necessaria, &sola forma, atquę euidens, vt recte dicebat Auer roes I. Physicorum commento vltimo, &aliae omnes viae sunt probabiles, &insufficientes, vt idem asserebat. Quae viae si du cent ad aliquod primum, non adeo conuincent dari ens sepa ratum, quin possit &Democritus casum, &Empedocles Litem, &Amicitiam pro illo primo assignare. Quod dicunt, mo tum non esse proportionatum, vt ducat ad inueniendum id quod est omnino a motu seiunctum, id nihil timendum; quinimo dicam ego, haec est dignoscendarum priuationum norma, vt eas ex suis habitibus intelligamus. Ducit autem ad im mobile motus, quatenus ducit ad causam sui productiuam, quę non potest esse nisi immobilis, vt clare ostendit processus 8. Physicorum. In quo cum esset deuentum ad mouens seipsum, ostenditur non posse ibi esse terminum; sed in isto seipsum mouente oportere intelligi partem immobilem, quae est ipsa primum motus principium. Ita Anaxagoras dixerat ante Aristotelem Primum debere esse immobile. Sic enim ait solum mouebit cum sit immobilis. Quare motus aeternus, vt ducit ad causam, sic ducit ad immobile, cum nequeat esse talis causae alia conditio, quam ista. Quod proponunt, futurum, vt naturalis subalternet sibi Metaphysicum; similiter est vanum. Omnis profecto nostra cognitio ducit ortum a sensu, quare quemadmodum dicebat Aristoteles 2. de Anima textu 3. cor pora naturalia esse aliorum principia, ita verum est dicere contemplationem naturalem esse principium omnis contem plationis. Atque ideo tantum abest, vt sit inconsonum, Meta physicam naturali inniti, quod quinimo hoc est maxime decens, &necessarium, naturalis; enim cognitio, quae est sensibilium cognitio, ministrat omni alteri cognitioni. Ad rationem autem dicitur, quod non ideo subalternatur Metaphysica na turali quia naturalis probet Abstractum esse; haec enim est vna ex conditionibus subalternationis, quod subalternans probat piincipia subalternatae, vt est in 1. Posteriorum, &in I. Physi corum. At non est formalis ratio subalternationis, sed illa vt habeat idem subiectum alteratum conditione superaddita; vnde postea euenit, vt probet illius principia. Quod si aliqua scientiae probet alteri aliquod principium diuersa ratione, non ideo fit subalternatio.