Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 297
Unproofread scanNot analysed yet
Nec est inconueniens, quod naturalis contemplatio ita se immiseat contemplationi Metaphysicae, non enim se immiscet quantum ad conclusiones Metaphysicas, sed quantum ad aliquod principium, quod solc naturali medio potest constitui. Vnde se immiscet quantum ad pręco gnitiones, ministrans praecognitionem Metaphysico, quam ipse aliter nequit habere. Sic vnus artifex accipit ab alio plura, quibus indiget in suis perscrutationibus. Veluti Metaphy sicus accipit ab Astrologo numerum Orbium coelestium pro Ad quartum. constituendo numero Intelligentiarum. Ad aliud argumentum recte Auerroes respondit principia in scientijs probari a posteriori, si sint ignota. Adiungendum puto, ista non esse prin cipia quantum ad essentiam subiecti naturalis, sed solum quantum ad dependentiam, quatenus sublatis abstractis ruunt ma Ad quintum. terialia. Quando dicitur, quod si naturalis habebit an est abstractorum, habebit etiam quid est, aduertere oportet, quod illa propositio non est de cognitione, sed de modo cognitionis, quod scilicet eo modo, quo vnus artifex habet an est de aliquo, habet etiam quid est, nempe si a posteriori, &per sensum habet vnum, habet eadem methodo etiam aliud; non quod simul necessario coniungantur hae duae considerationes, vt ad eandem scientiam pertineant. In proposito, naturalis habet an est per motum, habet etiam per eundem nonnulla praedicata quidditatiua relata ad motum. Potest autem disiungere naturalis an est ab ipso quid est, quia substantiae separatae non ratione suae intimae essentiae, quatenus sunt intelligentes, &substantia actio sunt principium motus, sed solum qua tenus existunt. Vnde, cum naturalis non consideret illas nisi ratione motus, non debet considerare, nisi quod attinet ad ilAd sextum. larum existentiam. Quod si in illis non distinguatur esse rem, &esse rei, hoc est ratione sui ipsarum, non autem ratione nostri, &nostrae cognitionis. Et quaestio an est de aliquo, tota est est respectu nostri: Si quidem in ea quaeritur, an possit esse ali quod medium, per quod nobis innotescat existentia rei, de qua id ambigitur, quare ad nos potissimum referuntur media, quae ad id perducant. In alijs forte, vt dicebat Themistius, demonstratio non se submittit viribus ingenij nostri, sed recta tendit ad veritatem via, atque ideo ego in principio dicebam, demonstrationem hanc debere esse euidentem.