Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 305
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit, quod si ponamus numerum in intelligentijs, ponimus in eis aliquod accidens; cum enim singula illarum sit vna, prout vnitas est principium numeri, postquam numerus attinet ad quantitatem, quae est accidens, erit singula intelligentiarum accidenti subiecta. Addatur, quod numerus est sensibile commune. Quo modo igitur est numerus vbi non est sensibilitas? Obseruamus deinde, quod abstractio, quae fit per intellectum, semper tendit ad vnitatem. Ita Porphyrius. Ascendentes colligemus multitudinem in vnum, &participatione speciei plures homines sunt vnus homo. Ergo multo magis abstractio realis in vnitate consistit. Quocirca ens abstractum per essentiam vnicum esse oportet. Tertio habet Aristoteles 8. Physicorum. Melius est esse vnum primum motorem, quam plures. Et in fine eiusdem libri ait. Primum motorem esse in prima sphaera, quae vnica est, &vnico motu mouetur. In 2. de Coelo pariter primum mouens constituit vnicum, dum statuit primum habere optimum sine actione. Arguitur insuper ex textu 49. libri 12. Metaphy sices hoc pacto. Ostendit ibi Philosophus, coelum esse vnum tantum, quia primum principium abstractum sit vnum tantum. Hoc suis verbis ita proponitur. Quaecumque multa sunt numero, materiam habent. Ex quibus verbis dupliciter ratio accipi potest. Primo est auctoritas per se accepta, cui sat est adiungere; ens abstractum non habet materiam, ergo non multiplicatur numero. Deinde res ita confirmatur. Si ex vni tate primi entis, a quo mundus dependet, probatur vnitas mundi, quandocumque illud ens multiplicabimus, ea mundi vnitas non erit bene demonstrata. Et sic videbitur ex illa ratione, qua id asseritur, istud posse haberi, quod sicuti multiplicantur entia abstracta, ita &mundi debeant multiplicari, cum non sint nisi prout a tali principio dependent. Respondetur Obiectis. Caput VIII. ORIMA ratio, quam attulimus, est ratio multum agitata, suntque inuentae variae responsiones. Potior habita est ista. Dictum fuit, multiplicem esse multitudinem, quandam ex istis esse transcendentem, quę constat ex illo vno, quod conuertitur cum ente, &hanc esse in abstractis.