Latin
Caput II
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 306
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hoc mihi valde nouum, quod numerus in abstractis non sit numerus attinens ad quantitatem, vt est numerus orbium, ad quem intelligentiae sunt numeratae. Et quod dicantur intelligentiae sunt octo, aut triginta, non sint tamen in aliquo numero vere numeratae. Aristoteles 8. Physicorum ostendebat primam ca rere magnitudine, non ostendebat carere numero. Et abstractione accepta 12. Metaphysices quaerebat, vtrum esset vna talis substantia, concludebatque esse plures, tot quippe numero, quot in coelo essent motus. Quare mihi hoc nouum non debere dici intelligentias esse numero multas. Ad rationem vero primo allatam, ego quidem in primis dubito, an pe tat principium. Quaerimus an sit numerus, qui est quantitas in separatis a materia. Minor supponit talia abstrahere a quantitate. Sed esto quidquid est. Ad rei dilucidationem deueniendum. Duae sunt in Aristotele propositiones. Vna habetur ex 4. Physicorum textu 131. quod numerus non est sine anima. Altera vero 2. de Anima textu 64. quod numerus est sensibile commune. Quae videntur inuicem pugnare. Sen sibilia agunt in animam, quare opus est vt habeant verum esse sine ipsa. Numerus est sensibilis, ergo habet esse sine anima. Insuper ambigendum videtur, ne incidamus in errorem veterum, sensibile eatenus esse, quatenus sentitur. Additur tertium Philosophi dictum eodem 4. Physicorum textu 131. Si autem nihil aliud aptum est numerare quam anima, &animae intellectus. Ibi videtur dicere, numerum non esse sine anima rationali, quare numerus pertinebit ad intellectum. Quomodo ergo erit sensibile commune? Res ita dilucidanda. Omnia haec intelligenda sunt de numero numerato, de quo 4. Physicorum textu 102. qui tribuitur tempore textu 120. numerus iste est ille qui est sensibilis.