Latin
318
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 318
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim sapientia idem essentiae; neque enim est timendum, quod obijcitur: quandoquidem praeter aequiuocationem sapientiae in Deo, &in nobis acceptae, quam passim dicunt, est &illud, quod nos diximus in disputatione de formis elementorum, eam scilicet propositionem simpliciter esse falsam. Sit ergo statutum, primam intelligentiam remouere penitus a se omnem compositionem, &esse actum simplicissimum. Plato Mentem vocat mundum intelligibilem, qui non caret compositione, at primum, quod ponit supra ipsam, quod vocat Bonum, &Vnum, id prosus est simplicissimum, quasi de ratione primi sit simplicitas. Quocirca de alijs tantum infra pri mam fit quaestio, vtrum sint compositae, &quomodo. Duplicem igitur in istis compositionem spectare visi sunt explanatores, vnam vocant internam, aliam externam. Eam dicunt externam, in qua substantiae aliquid superadditur, qualis esset, si constaret ex substantia, &accidenti, &qualis esset compositio intellectus, &intelligibilis, si intelligerent ratione obie cti potentiae superadditi quouis modo, siue per species, quas reciperent, vt noster intellectus; siue per ideas innatas, vt de nostris mentibus dicit Plato, siue quouis modo aliter. Compositionem internam eam appellant, quę essentiam compleat quouis modo, vt si quomodolibet constent ex actu, &potestate. Quamuis insuper distinguunt, quod sit, vel rei &rei, vel rei &rationis. Nobis dicendum est de his omnibus, sed pauca. Plura qui voluerit, adeat Scholasticos, caueat vero, ne intelligentias cum Angelis confundat. Compositio igitur subie cti, &accidentis in his intelligentijs nullo modo poni potest; etenim accidens reale supponit substantiam compositam ex vera materia, &vera forma, quales sunt substantiae naturales. Sic Aristoteles in Praedicamentis statuit, indiuidua esse primas substantias, quia sustinent accidentia. Sic praedicamentum substantiae, quod est prius alijs, est de substantia composita. Sic in 7. Diuinorum substantia composita dicitur prior accidente tempore, natura, &cognitione. Et Auerroes commento 2. Sic loquebatur. In hoc ergo Capitulo intendit declara re, quod quidditas indiuidui substantiae est prior in esse quidditatibus accidentium. Indiuiduum enim substantiae esse prius in eße aljs alijs indiuiduis accidentium, est manifestum per se. Neque profecto inuenias accidens reale, vbi non sit materia realis, quae sensibilis vocatur, quae si non existit sine forma, non erit sane accidens, nisi in composito ex materia, &forma. Sic in 2.