Latin
319
Cesare Cremonini, Disputatio de coelo 319
Unproofread scanNot analysed yet
Phy sicorum affectiones naturales, quae sunt accidentia per se, vocantur secundum naturam, &praesupponunt habens naturam, cui insint, quod est substantia composita. Nescio autem, quoSubiectum inmodo dicatur a nonnullis mentem primam esse subiectum haessonis, &inhaesionis accidentium; compositum vero esse subiectum dedenominationis. nominationis: Quasi accidens insit vni, &prędicetur de alio; quasi inesse &praedicari non ponat Philosophus esse idem; cum vniuersale indifferenter definit, quod est natum inesse in pluribus, &quod est natum praedicari de pluribus. Vnde nullo modo ad eius aures puto esse distinctionem de subiecto praedicationis, &inhaesionis, &constanter existimo retinendum, omne accidens praesupponere substantiam compositam naturalem. A qua conditione cum sint remotae intelligentiae, affirmandum est, in illis non esse compositionem subiecti, &ac cidentis. An vero sint compositae ratione intellectionis, erit planum suo loco, cum loquemur de earum intellectione. Ex alijs duabus compositionibus, quas internas vocant, primo est consideranda illa, quae dicitur composito rei, &rationis. Opiniones va In qua tales fere scriptae sunt opiniones. Sunt, qui dicant, Inriae. telligentias esse compositas ex re, quae est propria illarum substantia, &priuatione, quae sit ens rationis. Dictum ita exponunt. Aiunt, has mentes considerari duobus modis, vno modo, vt sunt entia, alio modo, vt sunt talia entia. Si considerentur in ratione talis entis, vnaquaque earum est perfectissima, quia habet plenitudinem suae naturae. Si considerentur in ratione entis, singula deficit a perfectione entis, cum possit illarum quaelibet esse ens perfectius, quam sit, postquam in nulla Prima intelliincluditur perfectio entitatis, praeterquam in prima; quae omgentia. nes nacta est perfectiones, &omnes perfectionum gradus, quicumque entitatem comitantur. Atque ideo omnes praeter primam intelliguntur priuatae aliquo actu, &aliqua perfectione, quare componuntur ex propria natura, &tali priuatione. Ad hanc declarationem afferunt exemplum de talpa, qui oculis captus ex Aristotele 5. Diuinorum textu 27. dicitur priuatus sensu oculorum, non, vt talpa, quia illi non conuenit talis sensus, sed, vt animal, quia visus conuenit animali, quae dicitur priuatio secundum genus. Et sic apud istos dicuntur intelligentiae compositae ex priuatiuo, &positiuo.